2 | [15. ] Quae sanctis lugendi et trepidandi causae.---Aquae cum inundant, cum impetu veniunt; et crescentibus multipliciter voluminibus, intumescunt. Electi vero dum mentis suae oculis divina iudicia opponunt, dum de occulta super se sententia trepidant, dum se ad Deum pervenire posse confidunt, sed tamen ne non perveniant metuunt, dum praeteritorum suorum recolunt, quae deflent, dum quae sibi adhuc futura sunt, quia nesciunt, pertimescunt; quasi quaedam in eis aquarum more volumina colliguntur, quae in moeroris rugitus quasi in subiecta littora defluunt. Vir igitur sanctus vidit, quanta sint in lamentis poenitentiae volumina cogitationum; atque ipsas moeroris undas inundantes aquas vocavit, dicens: Et quasi inundantes aquae, sic rugitus meus. [Vet. V.] Nonnunquam vero iusti, sicut et paulo superius diximus, in ipsis bonis operibus positi trepidant, ac ne in eisdem occulto aliquo errore displiceant, continuis lamentis vacant. Quos cum divina subito flagella corripiunt, auctoris sui se gratiam offendisse suspicantur, quia vel infirmitatibus praepediti, vel amaritudinibus pressi, ad impendenda proximis pia opera non assurgunt. Et cor in lamentum vertitur, quia corpus a devotionis suae ministerio retardatur. Cumque se mercedem non augere considerant, etiam transacta opera displicuisse formidant. Unde bene beatus Iob cum rugitum suum quasi inundantes aquas diceret, illico adiunxit: |