monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, VII . <<<     >>> IX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT VIII [Rec. VII].

1 VERS. 24.---Antequam comedam, suspiro.
2 [14. ] Lacrymas saepe excipit gaudium contemplationis.---Comedere namque est animae, supernae lucis contemplationibus pasci. Suspirat ergo antequam comedat, quia prius gemitibus tribulationis afficitur, et postmodum contemplationis refectione satiatur. Nisi enim suspiret, non comedit; quia qui se in hoc exsilio per desideriorum coelestium lamenta non humiliat, [Omnes Rhem. et Remig., Corb. Germ., Reg., Val. Cl., internae patriae: ita etiam vet. Edit.] aeternae patriae gaudia non degustat. A veritatis enim pabulo ieiuni sunt, qui in hac peregrinationis inopia laetantur. Suspirat autem qui comedit, quia quos amor veritatis afficit, etiam refectio contemplationis pascit. Suspirans Propheta comedebat, cum diceret: Fuerunt mihi lacrymae meae [Corb. Germ. panis.] panes [Psal. XIV, 4]. Luctu enim suo anima pascitur, cum ad superna gaudia flendo sublevatur, et intus quidem doloris sui gemitus tolerat; sed eo refectionis pabulum percipit, quo vis amoris per lacrymas emanat. Unde et eamdem lacrymarum vim beatus Iob adhuc sequitur, subdens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.80r bnf2061.158 csg206.259