monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, VI. <<<     >>> VIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT VII [Rec. VI].

1 VERS. 23.---Viro, cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.
2 [11. ] Ignorat recte agens utrum perseveraturus sit.---Via enim sua viro abscondita est, quia etsi iam in qua sit vitae qualitate considerat, adhuc tamen ad quem finem tendat, ignorat. Etsi iam superna appetit, etsi plenis haec desideriis quaerit, adhuc tamen si in eisdem desideriis permaneat, nescit. Peccata quippe deserentes, ad iustitiam tendimus; et unde venimus, novimus; sed quo perveniamus, ignoramus. Quid hesterna die fuimus, scimus; sed quid contingat crastina nos esse, nescimus. Via ergo sua viro abscondita est, quia sic pedem ponit operis, ut tamen praevidere nequeat exitum consummationis eius.
3 [Vet. IV.] [ 12. ] Ignorat utrum quod rectum putat, Deus non damnet. Circumdatur tenebris.---Est autem et alia viae nostrae absconsio; quia nonnunquam ea ipsa quae recte nos agere credimus, an in districti iudicis examine recta sint, ignoramus. Saepe enim, sicut et longe superius diximus, opus nostrum causa damnationis est, et provectus putatur esse virtutis. Saepe unde placari iudex creditur, inde ad irascendum placidus instigatur; Salomone attestante, qui ait. Est quae videtur [Omnes Rhem. et Remig., Reg. et Germ., quae videtur hominibus recta.] homini recta; novissima autem eius ducunt ad mortem [Prov. XIV, 12]. Unde sancti viri cum mala superant, sua etiam bene gesta formidant, ne cum bona agere appetunt, de actionis imagine fallantur, ne pestifera tabes putredinis sub boni specie lateat coloris. Sciunt enim quia corruptionis adhuc pondere gravati, diiudicare bona subtiliter nesciunt; et cum ante oculos extremi examinis regulam deducunt, haec ipsa in se nonnunquam et quae approbant metuunt. Et tota quidem mente interna desiderant, sed tamen de incertitudine operum trepidi, quo gradiuntur ignorant. Unde bene postquam dictum est: Quare data est misero lux? adiungitur: Viro, cuius abscondita est via. Ac si dicatur: Cur huius vitae successus [Ita laudati Mss. Vindoc., Norman., Corb. Germ., Reg., etc., nec non vet. Vulgati. In Editis post Coccium, successus appetit.] accipit, qui sub qua sit aestimatione iudicis iter sui operis nescit? Bene autem subditur: Et circumdedit eum Deus tenebris. Tenebris namque homo circumdatur; quia quamvis coelesti desiderio ferveat, quid de semetipso sit dispositum intrinsecus, ignorat. Et valde metuit, ne quid sibi in iudicio obviet, quod se de se nunc in desiderio boni fervoris latet. Tenebris homo circumdatur, quia ignorantiae suae caligine premitur. An tenebris circumdatus non est, qui plerumque praeteritorum non meminit, futura non invenit, praesentia vix cognoscit? Tenebris se circumdatum quidam sapiens viderat, cum dicebat: Quae in prospectu sunt, [Particulam vix a Coccio primum hic adiectam supprimimus auctoritate Mss., vet. Edit. et ipsius textus sacrae Scripturae.] invenimus cum labore; et quae in coelis sunt, [Corb. Germ. et Reg., quis investigavit.] quis investigabit [Sap. IX, 16]? His se tenebris Propheta circumdatum vidit, cum dispositionis intimae penetrare interna non potuit, dicens: Posuit tenebras latibulum suum [Psal. XVII, 12]. Auctor enim noster, quia nobis in hoc exsilium deiectis, lucem suae visionis abstulit, sese nostris oculis quasi in tenebrarum latibulo abscondit.
4 [13. ] Hinc sanctis materia flendi.---Quas nimirum caecitatis nostrae tenebras cum studiose conspicimus, mentem ad lamenta provocamus. Flet enim caecitatem quam foris patitur, si humiliter meminit quod in interioribus lumine privatur. Cumque tenebras, quibus circumdatur, respicit, splendoris intimi ardenti se desiderio affligit; omnique intentionis adnisu semetipsam concutit, et supernam lucem, quam condita deseruit, repulsa quaerit. Unde fit plerumque, ut in ipsis piis fletibus illa interni gaudii claritas erumpat; et mens, quae in torpore prius caeca iacuerat, ad inspectionem fulgoris intimi suspiriis vegetata convalescat. Unde bene sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.79v bnf2061.157 csg206.257

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik