Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT IV .
1 | VERS. 21.---Qui exspectant mortem, et non venit. |
2 | [5. ] Mori saeculo appetentes, saepe humanis ministeriis servire coguntur. Non sine suo et aliorum lucro.---Desiderant quippe mortificare se funditus, atque ab omni vita gloriae temporalis exstinguere; sed occultis saepe Dei iudiciis vel praeesse in regimine, vel occupari iniunctis honoribus compelluntur, atque inter haec mortificationem plenissimam indesinenter exspectant. Sed exspectata mors non venit, quia eorum usus temporali gloriae etiam nolens vivit, quam tamen pro divino timore tolerant. Et intus quidem servant desiderium pietatis, foris autem explent ministerium ordinis; quatenus nec a perfectione per intentionem recedant, nec dispositioni conditoris per superbiam contradicant. Mira enim divinitatis pietate agitur, cum is qui perfecto corde ad contemplationem tendit, humanis ministeriis occupatur; ut et multis infirmioribus eius mens perfecta proficiat, et quo se ipse imperfectum respicit, inde ad humilitatis culmen perfectior assurgat. [Vet. III.] Nonnunquam etenim sancti viri unde desideriorum suorum detrimenta tolerant, inde maiora lucra, conversis aliis, reportant; quia dum eis vacare ut appetunt non licet, rapere secum alios, quibus admiscentur, libet. Fit ergo mira dispensatione pietatis ut unde se destructiores aestimant, inde locupletiores ad coelestis patriae constructionem surgant. |
3 | [6. ] Desideria pia saepe Deus explere differt, ut crescant.---Nonnunquam vero idcirco ad concepta desideria minime perveniunt, ut ipsa interveniente tarditate, ad eadem desideria laxato mentis sinu dilatentur; et quae extenuari fortasse impleta poterant, magna dispositione agitur, ut repulsa crescant. Sic quippe mortificari appetunt, ut iam perfecte, si liceat, conditoris sui faciem contemplentur. Sed eorum desiderium differtur, ut proficiat; et tarditatis suae sinu nutritur, ut crescat. Unde bene sponsa in sponsi sui desiderio anhelans clamat: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni . Abscondit se sponsus cum quaeritur, ut non inventus ardentius quaeratur; et differtur quaerens sponsa, ne inveniat, ut tarditate sua capacior reddita, multiplicius quandoque inveniat quod quaerebat. Unde beatus Iob cum diceret: Exspectant mortem, et non venit, ut hoc ipsum quaerentium desiderium subtilius expleret, illico adiungit: CAPUT [Rec. V]. |
4 | IBID.---Quasi effodientes thesaurum. |
5 | [7. ] Crescunt, ubi finis propinquior.---Omnes namque qui fodiendo thesaurum quaerunt, cum fodere altius coeperint, ad laborem instantius inardescunt; quia quo se thesauro abscondito iam iamque appropinquare aestimant, eo in effossione enixius laborant. Qui igitur plene mortificationem suam appetunt, quasi effodientes thesaurum quaerunt; quia quanto fiunt viciniores ad finem, tanto se exhibent ardentiores in opere. Laborando ergo non deficiunt, sed magis ad usum laboris crescunt; quia quo iam praemia propinquiora considerant, eo in opere delectabilius exsudant. Unde bene Paulus quibusdam absconditum aeternae patriae thesaurum quaerentibus dicit: Non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes, et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem . Laborantem quippe consolari, est pariter in labore persistere, quia sublevatio laboris est visio collaborantis: sicut cum in itinere comes iungitur, via quidem non abstrahitur, sed tamen de societate comitis labor itineris leviatur. Dum itaque Paulus consolantes se in laboribus quaereret, adiunxit dicens: Tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. Ac si diceret: Eo labor crescat, quo ipsa iam praemia laboris appropinquant, velut si aperte dicat: Thesaurum quaeritis? sed eo fodere ardentius debetis, quo iam iuxta quaesitum aurum fodiendo pervenistis. |
6 | [8. ] Mortui mundo se intra se a terrenis abscondunt.---Quamvis hoc quod dicitur: Exspectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum, intelligi et aliter potest. Quia enim perfecte mori mundo non possumus, nisi intra mentis nostrae invisibilia a visibilibus abscondamur, recte ii qui mortificationem suam appetunt, thesaurum effodientibus comparantur. Mundo enim per invisibilem sapientiam morimur, de qua per Salomonem dicitur: Si quaesieris illam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis eam . Sapientia quippe in rerum superficie non iacet; quia in invisibilibus latet. Et tunc mortificationem nostram sapientiam contingentes apprehendimus, si relictis visibilibus in invisibilibus abscondamur; si sic hanc, cor effodientes, quaerimus, ut omne quod terrenum mens cogitat, a semetipsa, manu sanctae discretionis eiiciat, et thesaurum virtutis, qui se latebat, agnoscat. Facile enim in se thesaurum invenit, si eam quae se male presserat molem a se terrenae cogitationis repellit. Quia autem quaesitam mortem sicut thesaurum dicit, recte subiungit: |