monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXXIV. <<<     >>> XXXVI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXXV [Rec. XXXI].

1 IBID.---Non exaudierunt vocem exactoris.
2 [69. ] Diabolus exactor. Non exauditur, cum tentanti resistitur.---Quis alius debet nomine exactoris intelligi, nisi importunus ille persuasor, qui humano generi semel nummum deceptionis contulit, et [Barthol. et vet. Edit., ob hoc. Coc. et seq. Ed., adhuc. At Mss., ab hoc, scilicet ab humano genere.] ab hoc quotidie expetere mortis debitum non desistit? Qui in paradiso homini [Editi cum nonnullis Mss., peccanti pecuniam; sequimur Corb. Germ., antiq. Rhem. et Norman., ubi legitur peccati pecuniam. Ad hos accedunt Vindoc., qui habent peccati pecuniam commendavit. Eodem sensu Gregorius dicit peccati pecuniam, quo supra dixit nummum deceptionis.] peccati pecuniam commodavit; sed iniquitate crescente, hanc quotidie cum usuris exigit. De hoc exactore in Evangelio Veritas dicit, Et iudex tradet te exactori [Luc. XII, 58]. Huius igitur exactoris vox est tentatio miserae suggestionis. Audimus autem vocem exactoris, cum eius tentatione pulsamur; sed non exaudimus, si pulsanti resistimus. Audit enim, qui tentationem sentit; exaudit vero qui tentationi consentit. Dicatur itaque de iustis: Non exaudierent vocem exactoris, quoniam suggestionem eius etsi audiunt, quia tentantur; non exaudiunt, quia consentire contemnunt. [Vet. XLII.] Sed quia quod valde mens amat, etiam in sermone saepius replicat, beatus Iob, quia internae pacis frequentiam diligens conspicit, [Hic ab invicem discrepant tam Mss. quam Edit. Corb. Germ. habet discretioni eius iterum servit. Vet. Edit., discretionem eius iterum disseruit. Coc. et posteriores Ed., descriptioni eius iterum inservit. Sequimur lectionem Cod. Utic., quae videtur proposito sancti Gregorii magis consona; loquitur enim de beatorum interna pace his verbis Iob significata; non exaudierunt vocem exactoris, et aliis antecedentibus. Quam iterum ab eodem describi docet his verbis: parvus et magnus ibi sunt.] descriptioni eius iterum servit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.75v bnf2061.148 csg206.244

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik