monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXXIII . <<<     >>> XXXV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXXIV.

1 VERS. 18.---Et quondam vincti pariter sine molestia.
2 [68. ] Vincula dura quibus hic ligantur etiam iusti.---Iustos enim quamvis nullus desideriorum carnalium tumultus possideat, duris tamen vinculis eos in hac vita positos suae molestia corruptionis ligat. Scriptum quippe est: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]. Eo itaque ipso quo adhuc mortales sunt, corruptionis suae pondere gravantur, et astricti molestia vincti sunt, quia in illa adhuc libertate vitae incorruptibilis non exsurgunt. Aliud namque de mente, aliud de corpore tolerant, et contra semetipsos quotidie in interno certamine desudant. An non duro molestiae vinculo ligantur, quorum nimirum mens sine labore in ignorantia solvitur, et non nisi cum studio laboris eruditur? [Expunximus voculam quae in al. Edit. additam, sed in Mss. peregrinam ac superfluam.] Coacta erigitur, libens iacet, ab infimis vix levatur, et tamen elevata protinus labitur. Semetipsam laboriose vincendo, superna conspicit; sed reverberata, lumen, quod se irradiaverat, refugit. An non duro molestiae vinculo ligantur, quos cum accensus spiritus ad sinum pacis intimae pleno desiderio pertrahat, fervente certamine caro perturbat? Quae etsi iam ante faciem velut ex adverso acie erecta non obviat, adhuc tamen a mentis dorso quasi captiva submurmurat: et [Unus Rhem. et unus Remig., quamvis non timendo; nec displicet sensus, si non timendo referatur ad, sed tamen turpi strepitu, quasi diceret concupiscentiae luctam, etsi non timendam iustis, molestam tamen ob strepitum esse. At huic lectioni non patrocinatur Mss. aut antiquitas aut multitudo.] quamvis timendo, sed tamen turpi strepitu in corde speciem pulchrae quietis foedat. Electi igitur etsi valenter omnia superant, cum securitatem pacis internae desiderant, gravis eis est molestia, adhuc habere quod vincant. [Ita Mss. probatissimi. In Ed. legitur, Quibus exceptis. Melius, Qui his exceptis, hoc est, praeter illas quas a carnis concupiscentia sustinet molestias.] Qui his exceptis, ea etiam vincula sustinent, quae gravis exterius necessitas astringit. Esurire quippe, sitire, lassescere, vincula corruptionis sunt: quae scilicet solvi nequeunt, nisi cum in illam immortalitatis gloriam nostra mortalitas permutatur. [Vet. XLI.] Replemus etenim refectionibus corpus, ne extenuatum deficiat; extenuamus abstinentia, ne nos repletum premat. Vegetamus hoc motibus, ne situ immobilitatis intereat; sed citius hoc collocando sistimus, ne ipsa sua vegetatione succumbat. Adiumentis hoc vestium tegimus, ne frigus interimat, et quaesita adiumenta proiicimus, ne calor exurat. Tot igitur diversitatibus occurrentes quid agimus, nisi corruptibilitati servimus, ut saltem multiplicitas impensi obsequii corpus sustineat, quod anxietas infirmae mutabilitatis gravat? Unde bene per Paulum dicitur: Vanitati enim creatura subiecta est non volens, sed propter eum qui subiecit in spe: quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei [Rom. VIII, 20]. Vanitati quippe creatura non volens subditur, quia homo, qui ingenitae constantiae statum volens deseruit, pressus iustae mortalitatis pondere, nolens mutabilitatis suae corruptioni servit. Sed creatura haec tunc a servitute corruptionis eripitur, cum ad filiorum Dei gloriam incorrupta resurgendo sublevatur. Hic itaque electi molestia vincti sunt, quia adhuc corruptioni suae poena deprimuntur. Sed cum corruptibili carne exuimur, quasi ab his, quibus nunc astringimur, molestiae vinculis relaxamur. Praesentari namque iam Deo cupimus, sed adhuc mortalis corporis obligatione praepedimur. Iure ergo vincti dicimur, quia adhuc incessum nostri desiderii ad Deum liberum non habemus. Unde bene Paulus aeterna desiderans, sed tamen adhuc corruptionis suae sarcinam portans, vinctus clamat: Cupio dissolvi et esse cum Christo [Phil. I, 23]. Dissolvi enim non quaereret, nisi se procul dubio vinctum videret. Haec autem vincula, quia certissime rumpenda in resurrectione conspexerat, iam quasi rupta gaudebat Propheta, cum diceret: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis [Psal. CXV, 7].
3 Epilogus.---Contempletur itaque vir sanctus, quod conversos peccatores lux interna recipiat, et dicat: Ibi impii cessaverunt a tumultu. Contempletur, quod sancti viri desiderii exercitatione fatigati, altius in illo intimo sinu requiescant, et dicat: Et ibi requieverunt fessi robore. Contempletur, quod cunctis simul corruptionis suae vinculis absoluti, ad illa libertatis gaudia incorrupta perveniant, et dicat: Et quondam vincti pariter sine molestia. Bene autem dicitur, Quondam vincti; quia dum illa semper praesens laetitia cernitur, omne quod erit et defluit, quasi praeteritum iam videtur. Dum enim rerum finis attenditur, omne quod praeterit, quasi iam fuisse pensatur. Sed omnes hi quos illuc quies interna suscipiet, [Excusi, in terra, loco interim, quae vox est Mss.] hic interim quid egerint, narret. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.75r bnf2061.146 csg206.241

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXXIII . <<<     >>> XXXV .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik