monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXXII . <<<     >>> XXXIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXXIII [Vet. XXXIX, Rec. XXX].

1 VERS. 17.---Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
2 [66. ] Impii Incarnationis beneficio a gravi labore erepti.---Paulo ante iam diximus quia corda peccantium per hoc quod strepitus desideriorum possidet, gravis cogitationum instigantium tumultus premit. Sed in hac luce, quam concepti minime viderunt, a tumultu suo impii cessare perhibentur, quia nimirum Mediatoris adventum, quem patres in lege positi diu praestolati sunt, ad vitae suae requiem populi gentiles invenerunt, Paulo attestante, qui ait: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est [Rom. XI, 7]. In hac itaque luce impii a tumultu cessant, dum perversorum mentes, veritate cognita, laboriosa mundi desideria fugiunt, et tranquillitati intimi amoris acquiescunt. An non ad cessationem vocat Lux ipsa, quae ait: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; iugum enim meum suave est, et onus meum leve est [Matth. XI, 28, 29, 30]? Quid enim grave mentis nostrae cervicibus imponit, qui vitari omne desiderium quod perturbat praecipit? Quid grave subiectis iubet, qui declinari laboriosa mundi huius itinera admonet? Attestante autem Paulo apostolo, Christus pro impiis mortuus est [Rom. V, 6]. Sed idcirco dignata est pro impiis ipsa Lux occumbere, ne impii in tenebrarum suarum tumultu remanerent. Contempletur ergo vir sanctus quod Lux per incarnationis suae mysterium ex gravi labore impios eripit, dum ab eorum cordibus desideria pravitatis tergit; contempletur quod conversi quique quietem, quam percipere in aeternitate desiderant, hic iam per tranquillitatem mentis degustant, et dicat: Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
3 [67. ] Quo plus in amore Dei roboramur, eo magis deficimus a propria virtute. Lux aeterna locus noster.---Omnes enim qui in hoc mundo fortes sunt, robore quasi fortes sunt, non robore defessi. Qui vero in auctoris sui amore roborantur, quo magis in concupita Dei fortitudine convalescunt, eo a propria virtute deficiunt; et quo robustius aeterna appetunt, eo a temporalibus salubri defectione lassantur. Hinc Psalmista amoris sui robore fessus dicebat: Defecit [Ita Corb. Germ. et alii vetust. Mss. et antiqua Ed. Basil. In aliis, defecit in salutare tuum.] in salutari tuo anima mea [Psal. CXVIII, 81]. In salutare enim Dei proficiendo defecerat, quia aeternitatis lucem desiderans, a carnis iam fiducia fractus anhelabat. Hinc rursum dicit: Concupivit, et defecit anima mea in atria Domini [Psal. LXXXIII, 3]. Qui nimirum cum diceret, Concupivit, recte subdidit, Et defecit: quia valde minor est divinitatis concupiscentia, quam non mox etiam proprius sequitur defectus. Qui enim ad appetenda aeternitatis atria accenditur, dignum profecto est ut ab hoc temporalitatis amore lassetur, ut tanto frigescat ab studio saeculi, quanto surgit ardentior in amorem Dei. Quem scilicet si perfecte arripit, mundum etiam plene derelinquit; et eo funditus temporalibus moritur, quo ad supernam vitam altius afflatu aeternitatis animatur. An non robore suo fessam se invenerat, quae dicebat: Anima mea liquefacta est, ut [Editi, ut dilectus locutus est. Abest dilectus a Mss. Corb. Germ., Reg., Colb., antequam secundam manum pateretur.] locutus est [Cant. V, 6]? Quia nimirum mens dum occultae locutionis aspiratione tangitur, a statu suae fortitudinis infirmata, ipso quo absorbetur desiderio liquatur; et inde se apud semetipsam fessam invenit, unde ultra se esse conspicit fortitudinem, quam conscendit. Hinc propheta, cum visionem Dei se conspexisse diceret, adiungit, Elangui et aegrotavi per dies plurimos [Dan. VIII, 27], quia cum ad virtutem Dei mens stringitur, a fortitudine propria caro lassatur. [Vet. XL.] Hinc Iacob, qui angelum tenuit, uno mox pede claudicavit [Genes. XXXII, 25], quia qui vero amore sublimia respicit, iam in hunc mundum duplicibus incedere desideriis nescit. Uno enim pede innititur, qui solo Dei amore roboratur; et necesse est ut alius marceat, quia, mentis virtute crescente, oportet procul dubio ut carnis fortitudo torpescat. Beatus igitur Iob alta fidelium corda respiciat, atque perpendat quem sinum intimae quietis inveniunt, dum a viribus propriis in Deum proficiendo lassantur, et dicat: Ibi requieverunt fessi robore. Ac si aperte insinuet, dicens: Illic requies lucis remunerat, quos hic interius recreans provectus fatigat. Nec movere debet quod lucem nominans, nequaquam subdidit: In hac, sed Ibi. Quam enim continere electos conspicit, quasi locum nostrum hanc esse deprehendit. Unde Psalmista cum incommutabilitatem aeternitatis aspiceret, dicens: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient [Psal. CI, 28], hunc electorum locum esse denuntiat, subdens: Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi [Ibid., 29]. Deus enim, qui sine situ omnia continet, nobis ad se venientibus locus non localis manet. Quem locum dum pertingimus, etiam ipsa in hac vita mentis nostrae tranquillitas, quanta fuerit perturbatio videmus; quia etsi iam iusti in pravorum comparatione quieti sunt, in aestimatione tamen quietis intimae omni modo quieti non sunt. Unde et bene subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.74r bnf2061.144 csg206.238

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXXII . <<<     >>> XXXIV.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik