monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXX <<<     >>> XXXII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXXI.

1 VERS. 15.---Cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento.
2 [61. ] Principes sunt rectores Ecclesiae, aurum sapientia, argentum verbum Dei.---Quos alios principes, nisi sanctae Ecclesiae rectores vocat, quos indesinenter in loco praedicatorum praecedentium divina dispensatio subrogat? De quibus eidem Ecclesiae Psalmista ait: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram [Psal. XLIV, 17]. Quid vero aurum, nisi sapientiam appellat? de qua per Salomonem dicitur: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis [Prov. XXI, 20]. Aurum nempe sapientiam vidit, quam thesaurum vocavit. Quae et recte auri appellatione signatur; quia sicut auro temporalia, ita sapientia bona aeterna mercantur. Si aurum sapientia non esset, nequaquam Laodiceae Ecclesiae ab angelo diceretur: Suadeo tibi emere a me aurum ignitum [Apoc. III, 18]. Aurum quippe emimus, cum accepturi sapientiam, prius obedientiam praebemus. Ad quem videlicet nos contractum bene [In Ed. Paris. 1495, Basil. 1514, et Guss., quidem sapiens, pro quidem sap.] quidam sapiens excitat, dicens: Concupisti sapientiam? Serva mandata, et Dominus [Mss. Corb. Germ. et Reg., praebet.] praebebit illam tibi [Eccli. I, 33]. Quid autem per domos, nisi conscientiae designantur? Unde sanato cuidam dicitur: Vade in domum tuam [Matth. IX, 6]. Ac si aperte audiat: Post exterius miraculum ad conscientiam revertere, et qualem te intrinsecus Deo debeas exhibere, perpende. Quid etiam per argentum, nisi eloquia divina figurantur? de quibus per Psalmistam dicitur: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum [Psal. XI, 7]. Eloquium Domini argentum igne examinatum dicitur, quia sermo Dei si in corde figitur, tribulationibus probatur.
3 [Vet. XXXVI.] [ 62. ] Si Adam non peccasset, soli nascerentur, qui nunc salvandi sunt.---Vir igitur sanctus spiritu aeternitatis plenus, quaeque futura sunt colligat; et quos longe post ventura saecula gignerent, laxato mentis sinu comprehendat; et magna admiratione consideret cum quibus electis sine labore in aeternitate quiesceret, si per appetitum superbiae nemo peccasset, et dicat: Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines, aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento. Quia enim si parentem primum nulla peccati putredo corrumperet, nequaquam ex se filios gehennae generaret; sed hi qui nunc per redemptionem salvandi sunt, soli ab illo electi nascerentur, eosdem electos aspiciat, atque cum eis quomodo quiescere potuisset intendat. Videat sanctos apostolos sic susceptam Ecclesiam regere, ut ei praedicationis verbo non desinant consultum praebere, eosque reges et consules appellet. Videat post hos in eorum loco rectores exsurgere, qui et sapienter vivendo aurum possideant, et aliis recta praedicando, argento sacrae locutionis enitescant, eosque principes repletis conscientiarum domibus auro et argento divites memoret. Sed quia aliquando prophetico spiritui nequaquam sufficit ut ventura praevideat, nisi cordi prophetantis etiam praeterita et antiqua repraesentet, sanctus vir infra supraque oculos aperit, et non solum ventura conspicit, sed etiam transacta ad memoriam reducit. Nam protinus adiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke20.72v bnf2061.141 csg206.234

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik