monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXIX . <<<     >>> XXXI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXX [Rec. XXVIII.]

1 IBID.---Qui aedificant sibi solitudines.
2 [57. ] Turbam tumultuantem in se gestant. Luxuriae deditus, iracundus, avarus, superbus, curis saecularibus deserviens.---Omnes enim, qui vel illicita appetunt, vel in hoc mundo videri aliquid volunt, densis cogitationum tumultibus in corde comprimuntur; dumque desideriorum turbas intra se excitant, prostratam mentem pede miserae frequentationis calcant. Alius namque iuri se luxuriae subdidit, atque ante mentis oculos schemata turpium perpetrationum fingit: et cum effectus non tribuitur operis, hoc crebrius agitur intentione cogitationis. Voluptatis perfectio quaeritur, et concussus enerviter animus, hinc inde et sollicitus et caecatus, occasionem nequissimae expletionis rimatur. Mens itaque haec quasi quemdam populum patitur, quae insolenti cogitationum tumultu vastatur. Alius irae se dominio stravit; et quid in corde, nisi iurgia, etiam quae desunt peragit? Hic saepe praesentes non videt, absentibus contradicit, intra semetipsum contumelias profert et recipit, receptis autem durius respondet; et cum qui obviet nullus adsit, magnis clamoribus rixas in corde componit. Turbam itaque hic intus sustinet, quem pondus vehemens inflammatae cogitationis premit. Alius iuri se avaritiae tradidit, et fastidiens propria, aliena concupiscit: Hic plerumque concupita adipisci non valens, diem quidem in otium, noctem vero in cogitationem versat: torpet ab utili opere, quia fatigatur illicita cogitatione; consilia multiplicat, et sinum mentis cogitationum [Unus e Remig. et Norm., quos sequuntur Barthol. et aliae vetust. Editiones, immensitatibus.] inventionibus latius expandit; pervenire ad concupita satagit, atque ad obtinenda haec quosdam secretissimos causarum meatus quaerit. Qui mox ut in causa aliquid subtile invenisse se aestimat, iam se obtinuisse quod concupierat, exsultat: iam quid etiam adeptae rei adiungat, excogitat, atque ut in meliori statu debeat excoli, pertractat. Quam quia iam quasi possidet, et quasi ad meliorem speciem adducit, mox insidias invidentium considerat, et quid contra se iurgii moveatur, pensat: exquirit quid respondeat, et cum rem nullam teneat, iam in defensione rei quam appetit, vacuus litigator elaborat. Quamvis ergo nihil de concupita re ceperit, habet tamen in corde iam fructum concupiscentiae, laborem rixae. Gravi itaque populo premitur, qui instigantis avaritiae tumultu vastatur. Alius se tyrannidi superbiae subiecit; et cor miserum, dum contra homines erigit, vitio substernit. Honorum sublimium infulas appetit, exaltari successibus exquirit, totumque quod esse desiderat, sibi apud semetipsum in cogitationibus depingit: iam quasi tribunali praesidet, iam sibi parere obsequia subiectorum videt, iam caeteris eminet, iam aliis mala irrogat, aliis quia irrogaverint recompensat. Iam apud semetipsum stipatus cuneis ad publicum procedit, iam quibus obsequiis fulciatur conspicit; qui tamen haec cogitans [Ita Corb. Germ., Rhem., Remig. Alii habent solus repetit, aut recipit. Praetulimus priorem lect., quae nobiliorem sensum exhibet. Secunda tamen sensu non caret.] solus repit; iam alia conculcat, alia sublevat; iam de conculcatis satisfacit odiis, iam de sublevatis recipit favores. Qui igitur tot phantasmata cordi imprimit, quid iste aliud quam somnium vigilans videt? Quia ergo tot rerum causas quas fingit tolerat, nimirum intrinsecus natas ex desideriis turbas portat. Alius iam illicita refugit, sed tamen bonis mundi carere pertimescit: concessa tenere appetit, videri inter homines minor erubescit, et curat summopere ne inops in domo sit, ne despectus in publico. Exquirit quid sibi sufficiat, quid necessitas subiectorum petat; atque ut sufficienter iura patronatus subditis expleat, patronos quaerit quibus ipse famuletur; sed his dum familiariter iungitur, eorum procul dubio causis implicatur, quibus saepe consentit in illicitis, et mala quae propter semetipsum non appetit, committit propter alia quae non derelinquit. Nam saepe dum honorem suum in hoc mundo imminui trepidat, ea apud maiores personas approbat, quae iam per proprium iudicium damnat. Is dum sollicite cogitat, quid patronis debeat, quid subiectis; quid sibi augeat, [In quibusdam Mss., effectibus.] quid affectibus prosit, quasi tanta frequentia turbarum premitur, quanta curarum importunitate laceratur.
3 [Vet. XXXIV.] [ 58. ] Soli secum sunt qui vitia subegerunt.---At contra sancti viri, quia nihil huius mundi appetunt, nullis procul dubio in corde tumultibus premuntur; omnes quippe inordinatos desideriorum motus a cubili cordis, manu sanctae considerationis eiiciunt, et quia transitoria cuncta despiciunt, ex his nascentes cogitationum insolentias non patiuntur. Solam namque aeternam patriam appetunt; et quia nulla huius mundi diligunt, magna mentis tranquillitate perfruuntur. Unde et recte dicitur: Qui aedificant sibi solitudines. Solitudines quippe aedificare, est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et una intentione aeternae patriae in amorem intimae quietis anhelare. An non cunctos a se cogitationum tumultus expulerat, qui dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini [Subiiciunt hic Ed., omnib. dieb. vitae meae; quod abest a melioribus Mss.] [Psal. XXVI, 4]? A frequentia quippe terrenorum desideriorum fugerat, [In Vulgatis, et ad magnam videlicet solitudinem semetipsum contulerat; quo depravatur sensus sancti Gregorii non aliam nobis solitudinem ostendentis quam nosmetipsos, non alium secessum quam mentem quietam, ut paulo post legitur.] ad magnam videlicet solitudinem semetipsum, ubi eo tutius nihil extraneum conspiceret, quo incompetens nihil amaret. A tumultu rerum [Edit., corporalium. At Mss., temporalium; ibid., magnum quoddam secessum, legitur in Mss., pro magnum quemdam; vide quae diximus supra, n. 54.] temporalium magnum quemdam secessum [2 Rhem. et unus Remig., quietam scilicet mentem. Alii, quietem mentis. Reg., inquietam mentem.] petierat quietam mentem, in qua tanto purius Deum cerneret, quanto hunc cum se solo solum inveniret.
4 [59. ] Et vere consules sunt, quia consulere aliis non desistunt.---Bene autem hi, qui sibi solitudines construunt, etiam consules vocantur, quia sic in se solitudinem mentis aedificant, ut tamen in quo praevalent, aliis per charitatem consulere minime desistant. Hunc ergo, quem modo praetulimus consulem, paulo subtilius perpendamus, quomodo ad praebenda vitae sublimioris exempla, subiectis populorum cuneis, virtutum calculos spargat. Ecce ad insinuandam retributionem boni pro malo, de semetipso fatetur, dicens: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis [Ps. VII, 5]. Ad dilectionem conditoris excitandam insinuat, dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est [Psal. LXXII, 28]. Ad formam sanctae humilitatis imprimendam, secreta cordis sui indicat, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei [Psal. CXXX, 1]. Ad imitandam zeli rectitudinem exemplo suo nos excitat, dicens: [Ed., nonne qui oderunt te, Domine, oderam?] Nonne qui te oderunt, Deus, oderam eos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi [Psal. CXXXVIII, 22]. Ad aeternae nobis patriae desiderium succendendum, vitae praesentis longitudinem deplorat, dicens: Heu [Vindoc., Compend., S. Albin., etc., heu me quod.] mihi! quod incolatus meus prolongatus est [Psal. CXIX, 5]. Largitate nimirum [Vet. Ed. cum antiq. Rhem. et Germ., consolatus; neque vero infrequens est librariis o pro u depingere.] consulatus emicuit, qui exemplo conversationis propriae, tot nobis virtutum calculos spargit.
5 [Vet. XXXV.] 60. Sed [Sic restituimus ad fidem omnium pene Mss., cum in vet. Ed. et in aliis deinceps legeretur: Sed iste aliis consulens, quomodo sibi. Occasionem errori forsitan praebuit Ms. Reg., in quo habetur: Sed iste consulens.] iste consul an sibi etiam solitudinem aedificet, narret. Ait enim: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine [Psal. LIV, 8]. Fugiens elongat, quia a turba desideriorum temporalium in alta Dei contemplatione se sublevat. Manet vero in solitudine, quia perseverat in remota mentis intentione. De qua bene solitudine Domino Ieremias ait: A facie manus tuae solus sedebam, quoniam comminatione replesti me [Ierem. XV, 17]. Facies quippe manus Dei, est illa percussio iusti iudicii, qua superbientem hominem a paradiso repulit, et in hac caecitate [Rhem., Remig., uno excepto, Norm., Reg., Germ., Compend., Longip., S. Albin., Turon., Val. Cl., ita habent, non inclusit, ut in vet. Ed. et aliis deinceps.] praesentis exsilii exclusit. Comminatio vero eius, est terror adhuc supplicii sequentis. Post faciem igitur manus adhuc nos minae terrificant, quia per experimentum iudicii iam nos et poena praesentis exsilii perculit, et si peccare non desistimus, aeternis adhuc suppliciis addicit. Consideret ergo vir sanctus, proiectus huc, unde homo ceciderit, atque hunc post ista peccantem, quo adhuc iustitia iudicantis rapit; et cunctas a se desideriorum temporalium turbas eiiciat, seque in magna mentis solitudine abscondat, dicens: A facie manus tuae solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. Ac si aperte dicat: Dum considero quid iam per iudicii experimentum patior, a tumultu desideriorum temporalium trepidus mentis secessum peto, quia et adhuc acrius illa quae minaris, aeterna supplicia formido. Bene ergo de regibus atque consulibus dicitur: Qui aedificant sibi solitudines. Quia ii qui et se bene regere, et consulere aliis sciunt, quoniam praesentari interim illi intimae quieti non possunt, hanc apud semetipsos per studium tranquillae mentis imitantur Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.71r bnf2061.138 csg206.230

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXIX . <<<     >>> XXXI.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik