monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXVIII. <<<     >>> XXX

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXIX [Vet. XXXI, Rec. XXVII].

1 VERS. 14.---Cum regibus et consulibus terrae.
2 [55. ] Angelici gaudii socius fuisset. Qui angeli sint reges et consules.---Ex rebus insensibilibus discimus quid de sensibilibus atque intelligibilibus sentiamus. Terra namque aere fecundatur, aer autem ex coeli qualitate disponitur. Sic iumentis homines, hominibus angeli, archangeli vero angelis praesunt. Nam quod iumentis homines praesint, et usu cernimus, et verbis Psalmistae docemur, qui ait: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas, insuper et pecora campi [Psal. VIII, 8]. Quia vero angeli hominibus praesint, per prophetam testatur angelus, dicens: Princeps regni Persarum restitit mihi [Dan. X, 13]. Quod vero angeli a superiorum angelorum potestatibus dispensentur, Zacharias perhibet propheta, qui ait: Ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur; et angelus alius egrediebatur in occursum eius, et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem [Zach. II, 3]. Si enim in ipsis officiis sanctorum spirituum nequaquam potestates summae minimas disponerent, nullo modo hoc, quod homini diceret, angelus [In Mss. Norm. et nonnullis, angelus angelo nuntiaret.] ab angelo cognovisset. Quia igitur cunctorum conditor omnia per semetipsum tenet, et tamen ad distinguendum pulchrae universitatis ordinem, alia aliis dispensantibus regit, non immerito reges, angelorum spiritus accipimus, qui quo auctori omnium familiarius serviunt, eo subiecta potius regunt. Cum regibus ergo dormiret, quia nimirum iam cum angelis homo quiesceret, si persuasoris linguam sequi noluisset. Qui bene etiam consules vocantur, quia spiritali reipublicae consulunt, dum nos sibi ad regnum socios iungunt. Bene consules vocantur, quia dum ipsis nuntiantibus voluntatem conditoris agnoscimus, in eis procul dubio consultum ab hac angustia nostrae tribulationis invenimus.
3 [Vet. XXXII.] [ 56. ] Sancti ante Christum inferno detinebantur, nunc sine mora coelum petunt. Reges et consules sunt sancti praedicatores.---Sed quia beatus Iob sancto aeternitatis spiritu impletur, et fuisse, vel futurum esse aeternitas non habet, cui nimirum, nec praeterita transeunt, nec quae futura sunt, veniunt, quia cuncta per praesens videt, potest futuros praedicatores Ecclesiae in praesentia spiritus contemplari, qui postquam de corporibus transeunt, nequaquam per morarum spatia, sicut antiqui Patres, a coelestis patriae perceptione differuntur. Mox quippe ut a carnis colligatione exeunt, in coelesti sede requiescunt, Paulo attestante, qui ait: Scimus quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in coelis [II Cor. V, 1]. Prius autem quam Redemptor noster morte sua humani generis poenam solveret, eos etiam qui coelestis patriae vias sectati sunt, post egressum carnis inferni claustra tenuerunt: non ut poena quasi peccatores plecteret, sed ut eos in locis remotioribus quiescentes, quia necdum intercessio Mediatoris advenerat, ab ingressu regni reatus primae culpae prohiberet. Unde iuxta eiusdem Redemptoris nostri testimonium, dives qui apud inferos torquetur, in sinu Abrahae requiescere Lazarum contemplatur [Luc. XVI, 19]. Qui profecto si adhuc in imis non essent, hos ille in tormentis positus non videret. Unde et isdem Redemptor noster pro nostrae culpae debito occumbens, inferna penetrat; ut suos, qui ei inhaeserant, ad coelestia reducat. Sed quo nunc homo redemptus ascendit, illuc profecto si peccare noluisset, etiam sine redemptione pertingeret. Consideret ergo vir sanctus quia si non peccasset, illuc etiam non redemptus ascenderet, ad quod praedicatores sanctos post redemptionem necesse est cum magno labore pervenire. Et cum quibus iam nunc quiesceret, insinuet, dicens: Cum regibus et consulibus terrae [Vet. XXXIII]. Reges quippe sunt sancti praedicatores res Ecclesiae, qui et commissos sibi recte disponere, et sua bene regere corpora sciunt; qui dum desideriorum in se motus temperant, super subiectis cogitationibus lege virtutis regnant. Qui bene etiam terrae consules vocantur. Reges enim sunt, quia sibimetipsis praesident; terrae autem consules, quia exstinctis peccatoribus vitae consultum praebent. Reges sunt, quia semetipsos regere sciunt; terrae sunt consules, quia terrenas mentes per exhortationis suae consilium ad coelestia pertrahunt. An terrae consul non erat, qui dicebat: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do [I Cor. VII, 25]? Et iterum: Beatior erit, si sic permanserit, secundum meum consilium [Ibid., 40]. Bene autem subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.70v bnf2061.136 csg206.227

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXVIII. <<<     >>> XXX
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik