monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXVII. <<<     >>> XXIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXVIII.

1 VERS. 13.---Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem.
2 [54. ] Prima hominis conditio, a qua peccando cecidit. Quietum silentium hominis innocentis.---Ad hoc in paradiso homo positus fuerat, ut si se ad conditoris sui obedientiam vinculis charitatis astringeret, ad coelestem angelorum patriam quandoque sine carnis morte transiret. Sic namque immortalis est conditus, ut tamen si peccaret, et mori posset; et sic mortalis est conditus, ut si non peccaret, etiam non mori posset; atque ex merito liberi arbitrii beatitudinem illius regionis attingeret, in qua vel peccare, vel mori non posset. Ubi igitur post redemptionis tempus, carnis morte interposita, electi transeunt, illuc procul dubio parentes primi, si in conditionis suae statu perstitissent, etiam sine morte corporum transferri potuissent. Dormiens igitur sileret, et somno suo homo requiesceret, dum ad aeternae patriae requiem ductus, quasi [Mss., magno consensu, secessum quoddam hic et infra, cap. ol. 28, nunc c. 29, n. 58.] secessum quemdam a clamore hoc humanae infirmitatis inveniret. Post peccatum namque quasi clamans vigilat, qui contentionem carnis propriae repugnans portat. Hoc quietis silentium homo conditus habuit, cum contra hostem suum liberum voluntatis arbitrium accepit. Cui quia sua sponte succubuit, mox de se, quod contra se perstreperet, invenit, mox in certamine infirmitatis tumultus reperit; et quamvis in pace silentii ab auctore fuerat conditus, hosti tamen sponte substratus, clamores de pugna toleravit. Ipsa enim carnis suggestio, quasi quidam clamor est contra quietem mentis, quam ante transgressionem homo non sensit; quia nimirum quod de infirmitate posset tolerare, non habuit. Postquam vero se sponte hosti subdidit, astrictus culpae suae vinculis, in quibusdam ei etiam nolens servit, et clamores in mente patitur, cum caro spiritui reluctatur. An non clamores intrinsecus audiebat, qui pravae contra se legis verba tolerabat, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis [Rom. VII, 23]? Contempletur ergo vir sanctus in quanta cordis pace requiesceret, si serpentis verba suscipere homo noluisset, et dicat: Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem, id est, intra secretum mentis [1 Remig., cum uno Reg., a conditoris contemplatione non secederem.] ad conditoris contemplationem secederem, nisi me extra me tentationum tumultibus [Sic Mss. Editi vero, consensus primae culpae.] consensus primi culpa prodidisset. Huius autem quietis gaudiis cum quibus etiam sociis perfrueretur, adiungat, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.70r bnf2061.135 csg206.226

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik