monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXVI . <<<     >>> XXVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXVII.

1 VERS. 11, 12.---Quare non in vulva mortuus sum; egressus ex utero non statim perii? cur exceptus genibus? cur lactatus uberibus?
2 [48. ] Quid intelligendum in verbis Iob cum se optat abortivum.---Absit nos credere quod beatus Iob, tanta spiritus scientia praeditus, tanta interni iudicis attestatione laudatus, abortivum se optet interiisse. Sed quia, sicut etiam per remunerationem cognoscitur, intus habet testem suae fortitudinis, intus pensanda sunt eius pondera locutionis.
3 [Vet. XXVII. Rec. XXV.] [ 49. ] Peccatum quatuor modis seu gradibus in corde, ac totidem in opere perficitur.---Quatuor quippe modis peccatum perpetratur in corde, quatuor consummatur in opere. In corde namque suggestione, delectatione, consensu, et defensionis audacia perpetratur. Fit enim suggestio per adversarium, delectatio per carnem, consensus per spiritum, defensionis audacia per elationem. Culpa enim, quae terrere mentem debuit, extollit, et deiiciendo elevat, sed gravius elevando supplantat. Unde et illam primi hominis rectitudinem antiquus hostis his quatuor ictibus fregit. Nam serpens suasit, Eva delectata est, Adam consensit; qui etiam requisitus, confiteri culpam per audaciam noluit. Hoc vero in humano genere quotidie agitur, quod actum in primo parente nostri generis non ignoratur. Serpens suasit; quia occultus hostis mala cordibus hominum latenter suggerit. Eva delectata est; quia carnalis sensus, ad verba serpentis mox se delectationi substernit. Assensum vero Adam mulieri praepositus praebuit; quia dum caro in delectationem rapitur, etiam a sua rectitudine spiritus infirmatus inclinatur. Et requisitus Adam confiteri noluit culpam, quia videlicet spiritus, quo peccando a veritate disiungitur, eo in ruinae suae audacia nequius obduratur. Eisdem etiam quatuor modis peccatum consummatur in opere. Prius namque latens culpa agitur; postmodum vero etiam ante oculos hominum sine confusione reatus aperitur; dehinc et in consuetudinem ducitur; ad extremum quoque vel falsae spei seductionibus, vel obstinatione miserae desperationis enutritur.
4 [50. ] Iob deplorat hos quatuor in corde peccandi modos.---Hos itaque peccati modos, qui vel in corde latenter fiunt, vel patenter in opere perpetrantur, beatus Iob considerat, et humanum genus in quot peccatorum gradibus sit lapsum, deplorat, dicens: Quare non in vulva mortuus sum; egressus ex utero non statim perii? cur exceptus genibus? cur lactatus uberibus? Prima enim vulva conceptionis, fuit lingua malae suggestionis. Sed peccator in vulva moreretur, si moriturum se homo in ipsa suggestione cognosceret. Qui tamen ex utero egressus est; quia postquam in peccato eum suggerens lingua concepit, foras mox etiam delectatio rapuit. Post egressionem vero exceptus est genibus; quia cum ad delectationem carnis prodiit, nimirum culpam per consensionem spiritus, subiectis cunctis sensibus, quasi suppositis genibus consummavit. Sed genibus exceptus, etiam uberibus est lactatus. In consensu enim culpae addictis spiritus sensibus, multa cassae fiduciae argumenta subsecuta sunt, quae natam in peccato animam, virulento lacte nutrierunt, et ne aspera mortis supplicia metueret, hanc blandis excusationibus foverunt. [Vet. XXVIII.] Unde et primus homo post culpam audacior exstitit, dicens: Mulier, quam dedisti mihi [Hunc locum Mss. Rhem., Corb. Germ., Vindoc., ea ratione hic exhibent qua iam num. 39 observatum.] sociam, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi [Genes. III, 12]. Qui quidem per timorem semetipsum absconsurus fugerat; sed tamen requisitus innotuit quantum etiam timens tumebat. Cum enim ex peccato praesens poena metuitur, et amissa Dei facies non amatur; timor ex tumore est, non ex humilitate. Superbit quippe, qui peccatum, si liceat non puniri, non deserit.
5 [51. ] Deplorat ac deprecatur quatuor modos quibus homines peccant in opere.---Sed his, sicut dictum est, quatuor modis culpa, ut in corde agitur, etiam in opere perpetratur. Ait enim: Quare non in vulva mortuus sum? Vulva quippe peccantis, est hominis culpa latens, quae occulte peccatorem concipit, et reatum suum adhuc in tenebris abscondit. Egressus ex utero non statim perii? A vulva de utero exitur, cum peccator quae in occulto commiserit, haec etiam in aperto committere non erubescit. Quasi enim ab occultationis suae vulva processerant, de quibus Propheta dicebat: Et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt [Isai. III, 9]. Quare exceptus genibus? Quia nimirum peccator, cum iam de iniquitate sua non confunditur, in iniquitate eadem etiam adminiculis pessimae consuetudinis roboratur. Quasi genibus peccator fovetur ut crescat, dum culpa consuetudinibus firmatur ut vigeat. Cur lactatus uberibus? Quia dum prodire culpa in usum coeperit, nimirum se vel falsa spe divinae misericordiae, vel aperta miseria desperationis pascit; ut eo nequaquam ad correptionem redeat, quo vel factorem suum pium sibi inordinate simulat, vel hoc quod fecit, inordinate formidat. Beatus igitur vir humani generis lapsus aspiciat, et quibus praecipitiis mersum sit in foveam iniquitatis intendat, dicens: Quare non in vulva mortuus sum? id est, in ipsa occulta perpetratione peccati, cur a carnis vita mortificare me nolui? Egressus ex utero non statim perii? id est, postquam ad apertam iniquitatem exii, cur me tunc saltem perditum non cognovi? Perisset quippe in suo iudicio, si se perditum cognovisset. Quare exceptus genibus? id est, etiam post apertam culpam, cur me adhuc in illa etiam consuetudo suscepit, ut valentiorem ad nequitias redderet, et pravis me usibus sustinens foveret? Cur lactatus uberibus? id est, postquam in culpae consuetudinem veni, cur me ad atrociorem nequitiam vel falsae spei fiducia, vel lacte miserae desperationis enutrivi? Cum enim culpa in usum venerit, ei iam animus etiam si appetat, debilius resistit; quia quot vicibus pravae frequentationis astringitur, quasi tot vinculis ad mentem ligatur. [Vet. XXIX.] Unde fit ut enervis animus, cum solvi non valet, ad quaedam se solatia falsae consolationis inclinet; quatenus venturum iudicem tantae sibi misericordiae spondeat, ut eos etiam quos arguendos invenerit penitus non occidat. Cui rei hoc deterius accidit, quod ei multorum similium lingua consentit, cum multi etiam male gesta laudibus exaggerant: unde fit ut incessanter crescat culpa, favoribus nutrita. Curari autem vulnus negligitur, quod dignum praemio laudis videtur. Unde bene per Salomonem dicitur: Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis [Prov. I, 10]. Peccatores etenim lactant, cum vel perpetranda mala blandimentis inferunt, vel perpetrata favoribus extollunt. An non lactantur, de quo per Psalmistam dicitur: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae: et qui iniqua gerit benedicitur [In Ms. Colb., post, benedicitur, sequitur: difficile emendatur peccatum, quod linguis pravorum nutritur. Quae verba, addito enim Gussanv. in suam editionem transtulit, quamvis orationis seriem solvant, et ab omnibus aliis Codicib. sive manu exaratis, sive excusis exsulent.] [Psal. IX, 24]?
6 [52. ] Peccati quartus gradus difficilius corrigitur.---Sciendum quoque est, quod tres illi modi peccantium iuxta descensus sui ordinem facilius corriguntur, quartus vero iste difficilius emendatur. Unde et Redemptor noster puellam in domo, iuvenem extra portam, in sepulcro autem Lazarum suscitat. Adhuc quippe in domo mortuus iacet, qui latet in peccato. Iam quasi extra portam educitur, cuius iniquitas usque ad inverecundiam publicae perpetrationis aperitur. Sepulturae vero aggere premitur, qui in perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis pressus gravatur. Sed hos ad vitam miseratus revocat, quia plerumque divina gratia, non solum in occultis, sed etiam in apertis iniquitatibus mortuos, et mole pravae consuetudinis pressos, respectus sui lumine illustrat. Quartum vero mortuum Redemptor noster nuntiante discipulo agnoscit, nec tamen suscitat, quia valde difficile est ut is quem post usum malae consuetudinis etiam adulantium linguae excipiunt, a mentis suae morte revocetur. De quo et bene dicitur: [In pler. Mss., sine mortuos sepeliant mortuos suos. Melius unus Compend. et Val. Cl., sine mortuos, ut sepeliant mortuos suos. Ita olim legebatur in Utic.] Sine mortuos sepelire mortuos suos [Luc. IX, 60]. Mortui enim mortuos sepeliunt, cum peccatores peccatorem favoribus premunt. Quid [Barthol.: Quid enim est aliud sepelire quam occulere? Sed qui. Aliae vet. Ed. cum Mss. Reg., pro occulere, habent, occumbere. In aliis Mss. omittitur, et sepelire quam abscondere. Quod typis data sint, Coccio debemus.] enim aliud est peccare, quam occumbere; et sepelire, quam abscondere? Sed qui peccantem laudibus prosequuntur, exstinctum sub verborum suorum aggere abscondunt. Erat autem et Lazarus mortuus, sed tamen non a mortuis sepultus. Fideles quippe mulieres illum obruerant, quae et eius mortem vivificatori nuntiabant. Unde et protinus ad lucem rediit, quia cum in peccato animus moritur, citius ad vitam reducitur, si super hunc sollicitae cogitationes vivunt. Aliquando autem, sicut et superius dictum est, falsa spes mentem non intercipit, sed hanc deterior desperatio configit, quae dum omnem spem veniae funditus interimit, erroris lacte animam uberius nutrit.
7 [Vet. XXX, Rec. XXVI] . 53. Iob se in primo homine peccasse, et huius peccati aerumnas deflet.---Consideret igitur sanctus vir, post primam culpam quanta deterius homo mala commisit; postquam paradisum perdidit, usque ad quanta huius exsilii praerupta descendit, et dicat: Quare non in vulva mortuus sum? id est, cum serpentis suggestio peccatorem me conciperet, tunc utinam quae me mors sequeretur agnovissem, ne usque ad delectationem suggestio raperet, et morti arctius ligaret. Egressus ex utero non statim perii? Ac si dicat: Utinam ad exteriorem delectationem exiens, quod interiore lumine privabar agnovissem; et saltem in ipsa delectatione occumberem, ne per consensum mors acrius puniret. Cur exceptus genibus? Ac si dicat: Utinam minime me consensus [Vindoc., subiectis pravitati genibus excep.] subiectis pravitati sensibus excepisset, ne ipsa me consensio ad audaciam deterius raperet. Cur lactatus uberibus? Ac si dicat: Utinam blandiri mihi saltem post mala perpetrata noluissem, ne tanto me culpae nequius astringerem, quanto me in illa mollius foverem. His itaque reprehensionum suarum vocibus in parente primo se peccasse redarguit. Sed si ad aerumnam huius exsilii nequaquam homo peccando descenderet, dicat qua perfrui quiete potuisset. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.68v bnf2061.131 csg206.221

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXVI . <<<     >>> XXVIII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik