2 | [47. ] Concupiscentiae ostia consensus noster aperuit, unde innumera mala.---Sicut et superius dictum est, non conclusit, dicit aperuit; et non abstulit, irrogavit. Haec itaque nox, videlicet culpa, ostia ventris aperuit, quia concepto ad peccatum homini desideria concupiscentiae reseravit. Ostia quippe ventris sunt desideria concupiscentiae, de quibus per prophetam dicitur: Intra in cubicula tua, claude ostia tua . Cubicula quippe ingredimur, cum secreta nostrae mentis intramus. Ostia autem claudimus, cum desideria illicita coercemus. Haec itaque concupiscentiae carnalis ostia, dum consensus noster aperuit, ad innumera nos mala corruptionis pertraxit. Unde iam nunc sub mortalitatis pondere gemimus, quamvis ad hoc arbitrio nostro venerimus; quia et iudicii sic iustitia exigit, ut quod sponte fecimus, inviti toleremus. Sequitur: |