monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXIV . <<<     >>> XXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXV [Rec. XXIII].

1 IBID.---Exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae.
2 [46. ] Ortus aurorae est internae veritatis claritas.---Quantalibet namque intentione adhuc peregrina mens satagat videre lucem sicut est, non valet, quia hanc ei damnationis suae caecitas abscondit. ( [Haec verba, ortus vero, etc., usque, quod nunquam finitur, quae intra parenthesim inclusimus, desunt in Mss. et in omnib. Edit., praeterquam in Gussanv., qui non indicat ubi ea invenerit.] Ortus vero aurorae est internae veritatis claritas, quae semper nobis debet esse nova. Quam nox procul dubio non videt, quia per culpam caeca nostra infirmitas ad illud lumen, quod supernos iam cives irradiat, in carne adhuc corruptibili posita non ascendit. Intus namque haec aurora surgit, ubi angelorum spiritibus divinitatis claritas nova semper ostenditur; et quasi semper gaudium lucis oritur, quod nunquam finitur.) Ortus vero aurorae est illa nova nativitas resurrectionis, qua sancta Ecclesia etiam carne suscitata oritur ad contemplandum lumen aeternitatis. Si enim ipsa carnis nostrae resurrectio quasi quaedam nativitas non esset, de ea Veritas non dixisset: In regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae [Matth. XIX, 28] [Luc. XXII, 69]. Esse ergo hanc ortum vidit, quam regenerationem vocavit. Sed quantalibet virtute electi nunc fulgeant, penetrare nequeunt, quae erit illa novae nativitatis gloria, qua tunc cum carne ad contemplandum aeternitatis lumen ascendunt. Unde et Paulus ait: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se [I Cor. II, 9]. Dicat ergo: Exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae; quia spontaneo vitio tenebrata nostra infirmitas, nisi prius per mortem poenae suae debitum solvat, claritatem lucis internae non penetrat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.68r bnf2061.130 csg206.219

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik