monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXII . <<<     >>> XXIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXIII [Vet. XXIV, Rec. XXI].

1 IBID.---Qui parati sunt suscitare Leviathan.
2 [42. ] Diabolum contra se suscitant, qui eius tyrannidem despiciunt.---Omnes enim, qui ea quae mundi sunt mente calcant, et ea quae Dei sunt plena intentione desiderant, Leviathan contra se suscitant, quia eius malitiam instigatione suae conversationis inflammant. Nam qui eius voluntati subiecti sunt, quasi quieto ab illo iure possidentur, et superbus eorum rex quasi quadam securitate perfruitur, dum eorum cordibus inconcussa potestate dominatur. Sed cum uniuscuiusque spiritus ad conditoris sui desiderium recalescit, cum torporem negligentiae deserit, et frigus insensibilitatis pristinae igne sancti amoris accendit; cum libertatis ingenitae meminit, et teneri ab hoste servus erubescit, quia isdem hostis se considerat despici, quia vias Dei videt apprehendi, dolet contra se captum reniti, et mox zelo accenditur, mox ad certamen movetur, mox ad tentationes innumeras contra rebellantem mentem se excitat, atque in omni arte lacerationis instigat, ut tentationum iacula intorquendo confodiat cor, quod dudum quieto iure possidebat. Quasi dormiebat quippe, dum sopitus in pravo corde quiesceret: sed excitatur in provocatione certaminis, cum ius amiserit perversae dominationis. Huic ergo nocti maledicant, qui parati sunt suscitare Leviathan: id est, hi se contra peccatum fortiter [Gilot., Vatic., Gussanv., post Cocc., in iudicio.] iudicio districtionis erigant, qui in suis tentationibus excitare antiquum adversarium non formidant. Scriptum namque est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem [Eccli. II, 1]. Quisquis enim accingi in divino servitio properat, quid aliud, quam se contra antiqui adversarii certamen parat, ut liber in certamine ictus suscipiat, qui quietus [Ita Corb. Germ. et omnes Mss. nostri, quos sequuntur vet. Edit. Aliae habent, sub tyranno.] sub tyrannide in captivitate serviebat? Sed in eo ipso, quod mens contra hostem accingitur, quod alia vitia subigit, aliis reluctatur, aliquando de culpa aliquid, quod tamen non valde noceat, remanere permittitur.
3 [43. ] Ob humilitatem Deus sinit ut qui multa et gravia vitia subegit, unum minimum non expugnet.---Et saepe mens, quae adversa multa et fortia superat, unum in se, et fortasse minimum, quamvis magna intentione invigilet, non expugnat. Quod divina nimirum dispensatione agitur, ne ex omni parte virtutibus splendens, in elatione sublevetur; ut dum in se parvum quid reprehensibile videt, et tamen hoc subigere non valet, nequaquam sibi, sed auctori victoriam tribuat in his quae subigere fortiter valet. Unde et bene subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.66v bnf2061.128 csg206.216

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik