monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXI . <<<     >>> XXIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXII [Rec. XX].

1 VERS. 8.---Maledicant ei, qui maledicunt diei.
2 [41. ] Transactas culpas punit qui seductoris insidias in ipsa suggestione deprehendit.---Ac si aperte dicat: Illi huius noctis tenebras vere poenitendo feriant, qui iam lucem prosperitatis saeculi despicientes calcant. Si enim diem laetitiam delectationis accipimus, recte de hac nocte dicitur: Maledicant ei qui maledicunt diei; quia nimirum illi veraciter mala transacta per animadversionem poenitentiae corrigunt, qui iam ad bona fallentia nulla delectatione rapiuntur. Nam quos adhuc noxia alia delectant, falsum est quod cernitur, quia perpetrata alia deplorant. Si autem, [Antiq. Edit.: Si autem et supradictam diem. Peius apud Cocc., Vatic., Gilot., Guss., legitur noctem suggest. Quippe sanctus Gregorius, tam num. 7 quam 24, et alibi, per diem intelligit suggestionem diaboli ac peccati delectationem ab ipso ministratam; nusquam vero per noctem, qua vult significari consensum ad peccatum, et tenebras inde ortas. Quo posito, consequenter hic loquitur, cum ait eum qui maledicit diei, maledicere et nocti; qui enim abhorret a suggestione et delectatione peccati, multo magis abhorret a consensu. Caeterum nostra lect. est Mss. Corb. Germ., antiq. Rhem., duorum Remig., Turon., Vindoc., Norm., ad quos accedunt vet. Edit.] ut supra dictum est, suggestionem callidam antiqui hostis accipimus, illi maledicere noctem intelligendi sunt, qui diei maledicunt; quia scilicet illi transactas culpas vere puniunt, qui maligni seductoris insidias in ipsa blanda suggestione deprehendunt. Bene autem subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.66v bnf2061.127 csg206.215

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik