monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XX . <<<     >>> XXII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXI [Rec. XIX].

1 VERS. 7.---Sit nox illa solitaria, nec laude digna.
2 [39. ] Nulla excusando exaggeremus.---Sunt nonnulli, qui non solum nequaquam deflent quod faciunt, sed etiam laudare et defendere non desistunt. Et nimirum dum defenditur culpa, geminatur. Contra quod recte per quemdam dicitur: Peccasti, ne adiicias iterum [Eccli. XXI, 1]. Peccatum quippe peccato adiicit, qui male gesta etiam defendit; et noctem solitariam non relinquit, qui culpae suae tenebris etiam patrocinia defensionis adiungit. Hinc est, quod primus homo de erroris sui nocte requisitus, eamdem noctem esse solitariam noluit; quia dum requisitione ad poenitentiam vocaretur, ei adminicula excusationis adiunxit, dicens: Mulier, quam dedisti [Non legitur, mihi sociam, in Corb. Germ., Vind. et antiq. Rhem.] mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi [Genes. III, 12]; scilicet excessus sui vitium in auctorem latenter intorquens, ac si diceret: Tu occasionem delinquendi praebuisti, qui mulierem dedisti. Hinc est, quod huius erroris ramus in humano genere ex illa nunc usque radice protrahitur, ut quod male agitur, adhuc etiam defendatur. Dicat ergo: Sit nox illa solitaria, nec laude digna. Ac si aperte exoret, dicens: Culpa, quam fecimus, sola remaneat, ne dum laudatur et defenditur, in conspectu nos nostri iudicis multiplicius astringat. Peccare quidem non debuimus; sed utinam alia non iungentes, vel ea quae fecimus sola deseramus.
3 [40. ] Culpam suam veraciter insequitur, qui prosperitatem saeculi calcat.---Sed inter haec sciendum est, quia ille culpam suam veraciter insequitur, qui iam ad amorem praesentis saeculi nullo appetitu prosperitatis instigatur; qui huius mundi blandimenta quam sint fraudulenta considerat, favoresque eius quasi quasdam persecutiones pensat. Unde et bene subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.66v bnf2061.127 csg206.214

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik