monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XVIII. <<<     >>> XX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XIX.

1 VERS. 6.---Noctem illam tenebrosus turbo possideat.
2 [35. ] Vis compunctionis.---Quasi enim quidam turbo tempestatis est concitatus spiritus moeroris. Nam dum peccatum quisque quod fecit, intelligit; dum pravitatis suae nequitiam subtiliter pensat, moerore mentem obnubilat et quasi concusso serenae laetitiae aere, omnem in se tranquillitatem cordis poenitentiae turbine devastat. Nisi enim recognoscentem se animum iste turbo contereret, nequaquam Propheta dixisset: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis [Psal. XLVII, 8]. Tharsis quippe exploratio gaudii dicitur. [Vet. XXII.] Sed cum vehemens poenitentiae spiritus mentem occupat, omnem in ea explorationem reprehensibilis gaudii perturbat, ut nihil ei iam nisi flere libeat, nihil nisi quod se terrere possit attendat. Ponit namque ante oculos illinc districtionem iustitiae, hinc meritum culpae: conspicit quo supplicio digna sit, si parcentis pietas desit, quae per lamenta praesentia ab aeterna eruere poena consuevit. Spiritus ergo vehemens Tharsis naves conterit, cum vis compunctionis valida mentes nostras huic mundo, quasi mari deditas, salubri terrore confundit. Dicat igitur: Noctem illam tenebrosus turbo possideat; id est, perpetrationem culpae, non blandimenta securae quietis foveant, sed pie desaeviens amaritudo poenitentiae irrumpat.
3 [36. ] Quid sit possidere noctem, et a nocte possideri.---Sciendum vero est, quia cum peccata impunita relinquimus, a nocte possidemur; cum vero haec animadversione poenitentiae plectimus, nimirum nos noctem, quam fecimus, possidemus. Sed tunc peccatum cordis sub iuris nostri possessionem reducitur, si cum incipit, reprimatur. Unde et divina voce Cain prava cogitanti dicitur: In foribus peccatum tuum aderit, sed sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis illius [Genes. IV, 7]. In foribus quippe peccatum adest, cum in cogitationibus pulsat. Cuius appetitus subter est, eique homo dominatur, si cordis nequitia inspecta, citius prematur, et priusquam ad duritiam crescat, reluctanti mente subigatur. Ut ergo delictum suum citius animus sentiat, et culpae tyrannidem sub iure suo poenitendo restringat, dicatur recte: Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Ac si aperte diceretur: Ne captiva mens culpae serviat, culpam a poenitentia liberam non relinquat. Et quia quod flendo insequimur, nequaquam nobis a venturo iudice hoc obiici certe speramus, bene subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.65v bnf2061.125 csg206.211

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik