2 | [32. ] Mentis poenitentis salubris caligo.---Quia enim in caligine oculus confunditur, ipsa per poenitentiam mentis nostrae confusio, caligo nominatur. Nam sicut caligo nebulosa congerie obscurat diem, ita confusio perturbatis cogitationibus obnubilat mentem. De qua per quemdam dicitur: Est confusio adducens gloriam . Cum enim ad mentem male gesta poenitendo reducimus, gravi mox moerore confundimur, perstrepit in animo turba cogitationum, moeror conterit, anxietas devastat, in aerumnam mens vertitur, et quasi quodam nubilo caliginis obscuratur. Haec namque caligo confusionis eorum mentem salubriter oppresserat; quibus Paulus dicebat: Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? Hunc ergo peccati diem caligo occupet, id est, blandimentum nequitiae afflictio poenitentiae digno moerore perturbet. Unde et apte subiungitur: |