monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XV . <<<     >>> XVII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XVI [Rec. XVII].

1 VERS. 5.---Obscurent eum tenebrae et umbra mortis.
2 [29. ] Occulta Dei iudicia, quaedam tenebrae sunt.---Diem profecto tenebrae obscurant, quando delectationem mentis inflicta poenitentiae lamenta transverberant. Possunt etiam per tenebras occulta iudicia designari. In luce namque quod videmus agnoscimus; in tenebris vero aut omnino nihil cernimus, aut incerto visu caligamus. Occulta ergo iudicia quasi quaedam ante oculos nostros tenebrae sunt, quia perscrutari nequaquam possunt. Unde et de Deo scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum [Psal. XVII, 12]. Et quia absolvi non meremur, agnoscimus: sed praeveniente nos divina gratia, per eius iudicia occulta liberamur. Diem igitur tenebrae obscurant, cum flendum nostrae delectationis gaudium, ab illo iustae animadversionis radio inscrutabilia eius iudicia misericorditer occultant. Ubi et apte subiungitur: Et umbra mortis.
3 [Vet. XX.] [ 30. ] Umbra mortis tripliciter in Scripturis accipitur.---In Scriptura enim sacra umbra mortis aliquando oblivio mentis accipitur, aliquando imitatio diaboli, aliquando mors carnis. Umbra enim mortis, oblivio mentis accipitur; quia, ut superius diximus, sicut mors hoc quod interficit, agit ut non sit in vita; ita et oblivio hoc quod intercipit, agit ut non sit in memoria. Unde et recte, quia Ioannes Hebraeorum populo eum, cuius obliti fuerant, Deum praedicare veniebat, per Zachariam dicitur: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent [Luc. I, 79]. In umbra enim mortis sedere, est a divini amoris notitia in oblivione [In Ed. Coc. et aliis deinceps legitur, in oblivione latescere. Veteres Editiones uti omnes pene Manuscripti habent, lassescere. Belvac. habet languere.] lassescere. Umbra mortis imitatio antiqui hostis accipitur. Ipse enim quia mortem intulit, mors vocatur, Ioanne attestante, qui ait: Ut nomen illi mors [Apoc. VI, 8]. Per umbram igitur mortis eius imitatio designatur; quia sicut umbra iuxta qualitatem corporis ducitur, ita actiones iniquorum de specie imitationis eius exprimuntur. Unde recte Isaias cum gentiles populos [Ita etiam omnes Mss., Corb. Germ. et vet. Edit. In Gilot., Romana Sixti V et Gussanv., lego: ab antiqui hostis, etc.] in antiqui hostis cerneret imitatione defecisse, eosque ad veri solis ortum resurgere, quae certo futura considerat, quasi ex praeteritis narrat, dicens: Sedentibus in tenebris et umbra mortis, lux orta est eis [Isai. IX, 2]. Umbra etiam mortis mors carnis accipitur; quia sicut vera mors est, qua anima separatur a Deo, ita umbra mortis est, qua caro separatur ab anima. Unde recte voce martyrum per Prophetam dicitur: Humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis [Psal. XLIII, 20]. Quos enim constat non spiritu, sed sola carne mori, nequaquam se vera morte, sed umbra dicunt mortis operiri.
4 [31. ] Christus unica morte duplicem hominum mortem delevit.---Quid est ergo, quod beatus Iob, ad obscurandum diem pravae [Ita omnes Rhem., Remig., Corb. Germ., Belvac., Ebroic., etc., nec non vet. Edit. At aliae, diem pravae dilectionis.] delectationis postulat umbram mortis; nisi quod ad delenda peccata ante Dei oculos, Dei et hominum mediatorem requirit, qui solam pro nobis mortem carnis susciperet, et veram mortem delinquentium per umbram suae mortis deleret? Ad nos quippe venit, qui in morte spiritus carnisque tenebamur; unam ad nos suam mortem detulit, et duas nostras, quas reperit, solvit. Si enim ipse utramque susciperet, nos a nulla liberaret. Sed unam misericorditer accepit, et iuste utramque damnavit. Simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram moriens subegit. Unde et non immerito uno die in sepulcro et duabus noctibus iacuit, quia videlicet lucem suae simplae mortis, tenebris duplae nostrae mortis adiunxit. Qui ergo solam pro nobis mortem carnis accepit, umbram mortis pertulit, et a Dei oculis culpam quam fecimus abscondit. Dicatur igitur recte: Obscurent eum tenebrae et umbra mortis. Ac si aperte diceretur: ille veniat, qui ut a morte carnis et spiritus debitores eripiat, mortem carnis non debens solvat. [Vet. XXI.] Sed quia nullum peccatum Dominus inultum relaxat, aut enim nos hoc flendo insequimur, aut ipse [Editi, si vetustiores excipias, iudicando reservat; restat. Vocem reservat, quae redundat et in omnib. Mss. deest, expunximus.] iudicando, restat ut ad emendationem suam semper mens solerter invigilet. In quo ergo sibi quisque misericorditer subveniri [Ex Corb. Germ., Vindoc., Val. Cl., Rhem., Remig., Compend., prima Editione Rom. Parisiensi 1495, et aliis antiquioribus, emendavimus caeteras Edit., in quibus pro considerat, legitur, desiderat.] considerat, hoc necesse est ut confitens tergat. Unde et apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.64v bnf2061.122 csg206.208

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik