2 | [27. ] Ut a Deo in iudicio non puniatur.---Requirit Deus quae iudicando discutit; non requirit quae ignoscendo in suo iam iudicio impunita derelinquit. Hic itaque dies, id est, haec peccati delectatio, a Domino non requiretur, si animadversione spontanea punitur, Paulo attestante, qui ait: Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique a Domino iudicaremur . Deo ergo diem nostrum requirere, est contra mentem nostram subtiliter in iudicio omne quod de culpa gratulatur indagare; in qua scilicet requisitione illum tunc severius percutit, quem sibi nunc mollius pepercisse deprehendit. Bene autem sequitur: Et non illustret lumine. In iudicio namque Dominus apparens, omne quod tunc redarguit, lumine illustrat. Quasi enim sub quadam obscuritate tegitur, quidquid tunc in memoriam iudicis non revocatur. Scriptum quippe est: Omnia autem quae arguuntur, a lumine manifestantur . Quasi quaedam tenebrae peccata poenitentium abscondunt, de quibus per Prophetam dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata . Quia ergo omne quod tegitur, velut in tenebris occultatur; in die extremi iudicii non illustratur lumine, quod non discutitur ultione. Actus namque nostros, quos tunc iuste punire noluerit, ipsa sibi aliquo modo sciens divina misericordia abscondit. In lumine vero ostenditur, quidquid tunc in conspectu omnium demonstratur. Hic ergo dies vertatur in tenebras, ut videlicet omne quod delinquimus, nos per poenitentiam feriamus. Hunc diem Dominus non requirat, et lumine non illustret; ut scilicet nobis culpam nostram ferientibus, ipse hanc extremi iudicii animadversione non increpet. |
3 | [28. ] Poenitens solus locum invenit, quo se Deo iudici abscondat.---Ipse autem iudex venturus est, qui cuncta penetret, cuncta perstringat. Qui quia ubique est, locus quo fugiatur, non est. [Vet. XIX.] Sed quia correctionis nostrae fletibus placatur, solus ab illo locum fugae invenit, qui post perpetratam culpam nunc se ei in poenitentia abscondit. Unde et apte adhuc de hoc delectationis die subiungitur: |