monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XI . <<<     >>> XIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XII.

1 VERS. 10.---Quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
2 [22. ] Paradisus humani generis uterus, cuius ostia serpens aperuit.---Quod unicuique hominum venter est matris, hoc universo humano generi exstitit habitatio illa summa paradisi. Ex ipsa namque [Vindocin. et unus Remig.: Ex ipsa namque humanum genus velut, etc. Ita etiam Ebroic.] proles humani generis velut ex ventre prodiit, et quasi ad incrementa corporis, sic ad augmenta propaginis foras emanavit. Ibi conceptio nostra coaluit, ubi origo hominum homo primus habitavit. Sed huius ventris ostia serpens aperuit, quia persuasione callida in corde hominis mandatum coeleste dissolvit. Huius ventris ostia serpens aperuit, quia munita supernis monitis claustra mentis irrupit. Sanctus igitur vir in poena quam tolerat, ad culpam mentis oculos reducat. Doleat hoc, quod tenebrosa nox, id est, antiqui hostis obscura suggestio humanis mentibus intulit; doleat hoc, quod suggestioni callidae humana mens in sua deceptione consensit, et dicat: Quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. Nec moveat quod non conclusisse queritur, quem aperuisse paradisi ianuam detestatur. Non conclusit enim dicit, aperuit; et mala non abstulit, irrogavit. Quasi enim auferret, si quiesceret; et quasi clauderet, si ab irruptione cessaret. Pensat namque de quo loquitur, et perpendit quod pravo spiritui quasi lucra nobis dedisse fuerat, si damna non intulisset. Sic nos de latronibus loquimur, [Plurimi habent, quia captis suis.] quia captivis suis donant vitam, si non abstulerint.
3 [23. ] SENSUS MORALIS.---Libet haec ab inchoatione repetere, atque ex eo quod in usu praesentis vitae recognoscimus, moraliter retractare. [Vet. XVII.] Beatus Iob considerans, postquam a mentis statu succubuit genus humanum, quanta in rebus prosperis fiducia sublevetur, vel quanta ex adversis perturbatione frangatur, ad illum, quem habere in paradiso potuit, incommutabilitatis statum mente recurrit, et mortalitatis lapsum per prospera et adversa variantem, quam despicabilem cerneret, maledicendo declaravit dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.63v bnf2061.119 csg206.204

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik