monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, IX. <<<     >>> XI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT X [Vet. XIII, Rec. XIV].

1 VERS. 9.---Obtenebrentur stellae caligine eius.
2 [17. ] Stellae aliquando sancti, aliquando hypocritae in Scripturis dicuntur. Hypocritarum lux obscuratur aperto errore.---In Scriptura sacra stellarum stellarum nomine aliquando sanctorum iustitia, quae in huius vitae tenebris lucet, aliquando vero hypocritarum fictio demonstratur, qui bona quae faciunt, ad percipiendas laudes hominibus ostendunt. Si enim recte viventes, stellae non essent, nequaquam Paulus discipulis diceret: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo [Philip. II, 15]. Rursum, si inter eos qui recta agere videntur, quidam de actione sua retributionem favoris humani non quaererent, nequaquam stellas Ioannes ruere a coelestibus videret, dicens: Misit draco caudam, et traxit tertiam partem stellarum [Apoc. XII, 4]. Draconis enim cauda stellarum pars trahitur, quia extrema persuasione Antichristi quidam qui videntur lucere rapientur. Stellas namque in terram trahere, est eos qui videntur studio vitae coelestis inhaerere, ex amore terreno iniquitate aperti erroris involvere. Sunt namque nonnulli qui ante humanos oculos velut magnis operibus lucent; sed quia haec ipsa opera a mundo corde non prodeunt, capti in occultis cogitationibus, noctis huius tenebris obscurantur; qui saepe ea quae mundo corde non faciunt, etiam opera amittunt. Quia ergo nox praevalere permittitur, quando et inter bona opera cordis intentio minime mundatur, dicatur recte: [Unus Remig. et Val. Cl., obtenebrentur stellae, etc.] Obscurentur stellae caligine eius; [Sic Corb., Germ., Norman. omnes, Vindoc., Val. Cl. At Coc. et alii recentiores, a Mss. recedentes: id est eos qui . . . . . obscurare praevaleat.] id est, contra eos qui ante humanos oculos quasi bonis operibus splendent, malitia antiqui hostis obscura praevaleat; et hoc, quod ante humana iudicia sumpserant, lumen laudis deponant. Caligine quippe noctis obscurantur, cum eorum vita aperto errore confunditur; ut nimirum tales etiam foris in actione appareant, quales apud semetipsos intus divino parere iudicio non formidant. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.62r bnf2061.116 csg206.200

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik