Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT IX.
1 | VERS. 8.---Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. |
2 | [14. ] A Christo eius malitia iam destruitur; in fine mundi potentia exstinguetur.---In translatione veteri ita non dicitur; sed, Maledicat eam, qui maledixit diem, qui capturus est grandem cetum. Quibus verbis aperte ostenditur quod a sancto viro in fine mundi ventura Antichristi perditio praevidetur. Malignus namque spiritus, qui per meritum nox est, diem se in mundi fine simulat, cum se quasi Deum hominibus ostentat, cum claritatem sibi Divinitatis fallaciter tribuit, et se supra omne quod Deus vel dicitur, vel colitur, extollit. Noctem igitur maledicit, qui maledicit diem; quia ille nunc eius malitiam destruit, qui illustratione adventus sui tunc etiam potentiam eius fortitudinis exstinguet. Unde et bene subiungitur: Qui capturus est grandem cetum. Huius enim ceti fortitudo in aquis capitur, quia antiqui hostis versutia baptismi sacramento superatur. |
3 | [15. ] Electi angeli eius doli tenebras nobis indicant.---Sed quod translatione veteri de auctore omnium dicitur, hoc translatione hac, quae ad nos ex Hebraeo est Arabicoque sermone derivata, de electis eius angelis memoratur [Consule quae diximus l. XXXV, cap. olim 13, ad vers. 14 c. ult. l. Iob.] De his namque dicitur: Maledicant ei qui maledicunt diei. [Rec. XIII.] Diem se quippe iste superbiens spiritus ostentare etiam angelicis potestatibus voluit, cum se super caeteros quasi in potentia divinitatis extollens; tot post se ad interitum legiones traxit. Sed hi nimirum, qui in auctore suo humili corde perstiterunt, cum errori eius noctem inesse conspicerent, diem claritatis illius de semetipsis humilia sentiendo calcaverunt: qui nunc nobis doli eius tenebras indicant, et quam sit illius despicienda ficta claritas, demonstrant. Dicatur ergo de tenebrosa nocte, quae humanae infirmitatis oculos claudit: Maledicant ei, qui maledicunt diei, id est, illi electi spiritus erroris eius tenebras damnando denuntient, qui magnitudinem claritatis illius iam ab exordio fictam vident. Bene autem subditur: Qui parati sunt suscitare Leviathan. Leviathan quippe intepretatus dicitur additamentum eorum. Quorum scilicet, nisi hominum? Recta autem additamentum eorum dicitur, quia postquam primam culpam mala suggestione intulit, hanc quotidie augere gravioribus persuasionibus non desistit. Vel certe per exprobrationem Leviathan vocatus est, id est, additamentum hominum dictus. Eos namque in paradiso immortales reperit; sed divinitatem immortalibus promittendo, quasi eis aliquid ultra quam erant se addere spopondit. Sed dum blande non habita se daturum perhibuit, callide et habita subtraxit. Unde et eumdem Leviathan ita propheta describit dicens: Super Leviathan serpentem vectem, super Leviathan serpentem tortuosum . Leviathan quippe iste in eo, quod se addere homini spopondit, tortuosis ad eum sinibus irrepsit; quia dum falso impossibilia promisit, vere et possibilia sustulit. [Vet. XII.] Quaerendum vero nobis est cur qui serpentem dixerat, tortuosumque illico subiungens, interposuit vectem, nisi forte quod in serpentis tortitudine fluxa mollities, in vecte autem est duritia rigiditatis. Ut ergo hunc et durum signaret, et mollem; et vectem nominat, et serpentem. Durus quippe est per malitiam, mollis per blandimenta. Vectis ergo dicitur, quia usque ad necem percutit; serpens autem, quia se per insidias molliter infundit. |
4 | [16. ] Diabolum electi angelorum in puteo abyssi clausum premunt.---Sed hunc Leviathan electi angelorum spiritus nunc in puteo abyssi clausum premunt. Unde scriptum est: Vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua: et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit eum in abyssum . Quem tamen in mundi fine ad apertiora certamina revocant, et totum contra nos in suis viribus ralaxant. Unde et illic rursum scriptum est: Cum completi fuerint mille anni, solvetur Satanas [Ibid., 7]. Ille enim apostata angelus, quia ita conditus fuerat, ut angelorum caeteris legionibus emineret, ita superbiendo succubuit, ut hunc stantium angelorum ditioni substratus sit; quatenus vel nunc ad utilitatem nostram eis ministrantibus religatus lateat, vel tunc ad probationem nostram eis relaxantibus, totis se contra nos suis viribus solutus exerceat. Quia igitur hi electi spiritus superbum apostatam comprimunt, qui humiles hunc sequi noluerunt, ipsisque administrantibus disponitur, ut ad intentionem aperti certaminis destruendus funditus quandoque revocetur, dicatur recte: Qui parati sunt suscitare Leviathan. Quia tamen hostis callidus ad aperta bella necdum suscitatus est, quomodo quorumdam mentes nox ista nunc latenter obscuret, insinuet. Sequitur: |