monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, VII. <<<     >>> IX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT VIII.

1 VERS. 7.---Sit nox illa solitaria, nec laude digna.
2 [13. ] Diabolus redempto homine et idolis reprobatis fit solitarius et sine laude.---Nox illa solitaria efficitur, quia [Antiq. Rhem., quia destructione perpetua. Nonnulli, cum Corb. Germ., quia districtione perpetua.] distinctione perpetua a frequentia patriae supernae separatur. Quod tamen intelligi et aliter potest, ut videlicet hominem, quem sibi socium ad perditionem fecerat, amittat; et solus cum suo corpore hostis pereat, dum multos quos destruxerat, Redemptoris gratia reformat. Solitaria ergo nox efficitur, cum sublatis eis qui electi sunt, solus hostis antiquus aeternis ignibus gehennae mancipatur. Bene autem dicitur: Nec laude digna. Cum enim humanum genus, erroris tenebris pressum, deos lapides crederet, per hoc quod idolis serviebat, quid aliud quam seductoris sui facta laudabat? Unde bene per Paulum dicitur: Scimus, quia nihil est idolum; sed quae immolant gentes, daemoniis immolant [I Cor. VIII, 4]. Qui ergo idolorum venerationi substrati sunt, quid aliud quam noctis tenebras laudaverunt? Sed ecce iam cernimus, quia nox illa non esse laude digna cognoscitur, cum iam a redempto humano genere idolorum veneratio reprobatur; et solitaria nox relinquitur, quia cum damnato apostata spiritu ad tormenta non itur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.61r bnf2061.114 csg206.197