1 | VERS. 5.---Obscurent eum tenebrae et umbra mortis. |
2 | [9. ] Diabolum erroris caecitas sic obruit, ut ad poenitentiae lucem non sit resurrecturus.---Per umbram mortis, oblivio debet intelligi; quia sicut mors interimit vitam, ita oblivio exstinguit memoriam. Quia ergo apostata angelus aeternae oblivioni traditur, umbra mortis obscuratur. Dicatur igitur: Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; id est, sic eum erroris sui caecitas obruat, ut nequaquam ulterius ad lucem poenitentiae per divini respectus memoriam resurgat. Sequitur: |