monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3 > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, II. <<<     >>> IV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT III [Vet. IX].

1 IBID.---Non requirat eum Deus desuper, et non illustret lumine.
2 [8. ] Cur humana natura reparata, non angelica.---Omnipotens Deus sicut ex nihilo bona facere potuit, ita, cum voluit, per incarnationis suae mysterium etiam perdita bona reparavit. Duas vero ad intelligendum se creaturas fecerat, angelicam videlicet, et humanam: utramque vero superbia perculit, atque ab statu ingenitae rectitudinis fregit. Sed una tegmen carnis habuit, alia vero nihil infirmum de carne gestavit. Angelus namque solummodo spiritus, homo vero et spiritus est et caro. Misertus ergo creator ut redimeret, illam ad se debuit reducere, quam in perpetratione culpae ex infirmitate aliquid constat habuisse; et eo [In Vulgatis, amplius. Sequimur Mss. Corb. Germ., omnes Rhem., Remig., Norman., in quibus constanter habetur altius, hoc est ex altiori loco.] altius debuit apostatam angelum repellere, quo cum a persistendi fortitudine corruit, nihil infirmum ex carne gestavit. Unde recte Psalmista, cum misertum Redemptorem hominibus diceret, ipsam quoque causam misericordiae expressit, dicens: Et memoratus est, quia caro sunt [Psal. LXXVII, 39]. [Rec. X.] Ac si diceret: Quo eorum infirma vidit, eo districte culpas punire noluit. Est adhuc aliud, quo et perditus homo reparari debuit, et superbiens spiritus reparari non possit, quia nimirum angelus sua malitia cecidit, hominem vero aliena prostravit. Quia ergo humanum genus ad lucem poenitentiae Redemptoris adventu reducitur, apostata vero angelus ad restaurationis lucem nulla spe veniae, nulla [Edit. Vatic. et Gussanv., cum Colb., conversationis.] conversionis emendatione revocatur; dicatur recte: Non requirat eum Deus desuper, et non illustret lumine. Ac si aperte diceretur: Quia ipse tenebras intulit, toleret sine fine quod fecit; nec unquam lumen pristini status recipiat, quia hoc etiam non suasus amisit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.60r bnf2061.111 csg206.193

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik