2 | [7. ] Vertitur in tenebras, cum quae promittit prospera, intelliguntur adversa.---Quasi lucet dies iste mentibus hominum, cum pravitatis eius persuasio prospera creditur, et qualis sit intrinsecus non videtur. Sed cum iniquitas illius, sicut est, agnoscitur, dies falsae promissionis quasi quibusdam ante iudicii nostri oculos tenebris obscuratur; quia videlicet qualis est ex merito, talis perspicitur in blandimento. In tenebras ergo dies vertitur, quando adversa intelligimus, etiam quae prospera suadendo pollicetur. In tenebras dies vertitur, quando antiquus hostis qualis est saeviens, talis a nobis perspicitur etiam sub blandimentis latens; ne fictis prosperitatibus quasi ex diei lumine illudat, et veris miseriis ad peccati tenebras pertrahat. Sequitur: |