monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, PRAEFATIO. <<<     >>> II.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT I [Rec. V].

1 CAP. III. VERS. 1-3.---Post haec aperuit Iob os suum, et maledixit diei suo, dicens: Pereat dies in qua natus sum.
2 [1. ] HISTORICUS ET MYSTICUS SENSUS.--- Iob ex impatientia maledictum non protulit.---Non est neglecte disserendum quod dicitur, Aperuit os suum. Scriptura enim sacra ex his quae tenuiter praemittit, reverenter exspectanda indicat quae subiungit. Sicut enim clausa vascula quid intus habeant ignoramus, aperto vero ore vasculorum quid intrinsecus contineatur agnoscimus; ita sanctorum corda, quae clauso ore occulta sunt, aperto ore deteguntur; et cum cogitationes detegunt, os aperire referuntur, ut intenta mente, quasi apertis vasculis, quid intus contineant festinemus cognoscere, ac nosmetipsos eorum intimo odore recreare. Unde et sublimia praecepta Domino in monte [Unus ex Rhem. et alter Remig., daturo, quo verbo utitur Augustinus, l. I de Serm. Dom. in monte, quem hic nonnihil imitatur Gregorius.] dicturo praemittitur: Aperiens os suum dixit [Matth. V, 2]; quamvis illic et hoc accipi debeat, quia tunc os suum in praeceptis aperuit, in quibus dudum aperuerat ora prophetarum. Valde autem solerter intuendum est quod dicitur, Post haec, ut nimirum rei virtus quae agitur veraciter ex tempore sentiatur. Prius enim vastitas rerum, exstinctio pignorum, dolor vulnerum, persuasio coniugis, adventus amicorum describitur, qui scidisse vestes, exclamantesque flevisse, pulvere capita conspersisse, et diu considentes in terra tacuisse memorantur, ac deinde subiungitur: Post haec aperuit Iob os suum, et maledixit diei suo; ut ipso videlicet narrationis ordine perpendatur quia nequaquam maledictum per impatientiam protulit, qui ad maledictionis vocem amicis adhuc tacentibus erupit. [Vet. V.] Si enim ira motus malediceret, audito damno substantiae, cognita morte filiorum, eum procul dubio ad maledictionem dolor excitaret. Sed quid tunc dixit audivimus. Ait namque: Dominus dedit, Dominus abstulit [Iob. I, 21]. Rursum, si ira motus malediceret saltem percussus in corpore, vel male suasus a coniuge, maledictum inferre potuisset. Sed quid tunc respondit agnovimus. Ait namque: Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? [Iob. II, 10.] Post haec vero describitur, quia amici veniunt, flent, consident, tacent; moxque subiungitur hoc, quod diei suo maledixisse perhibetur. Nimis itaque incongruum est ut suspicemur eum, nullo instigante, nullo pulsante, ex impatientia ad vocem maledictionis erumpere, quem nimirum novimus inter damna rerum mortemque filiorum, inter vulnera corporis, inter verba male suadentis uxoris, magna creatori praeconia humili mente reddidisse. Patefecit ergo qua mente haec quietus dixerit, qui tot Dei laudes etiam percussus [Ita omnes Rhem., Remig., Corb. Germ., Colb., Floriac., Vindoc., Norm., etc., et vet. Edit. Recentiores, percussus enarravit.] emanavit. Neque enim postmodum non percussus superbire potuit, quem et in percussione dolor humilem ostendit. Sed cum certo novimus quod maledictum sacra Scriptura prohibet, cur recte aliquando fieri dicimus quod [Ita etiam laudati Mss. Editi habent quod vetari.] vitari eodem sacro eloquio non ignoramus?
3 [Rec. VI.] [ 2. ] Maledictum aliud ex iudicio, aliud ex vindicta.---Sciendum vero est quod Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat, aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat [24, q. 3, c. 1, can. Cum sancti]. Aliter enim maledictum profertur iudicio iustitiae, aliter livore vindictae. Maledictum quippe iudicio iustitiae, ipsi [Nonnulli Mss., ipso primo homine peccante. Aliqui, in ipso primo homine peccante.] primo homini peccanti prolatum est, cum audivit: Maledicta terra in opere tuo [Genes. III, 17]. Maledictum iustitiae iudicio profertur, cum ad Abraham dicitur: Maledicam maledicentibus tibi [Genes. XII, 3]. Rursum quia maledictum non iudicio iustitiae, sed livore vindictae promitur, voce Pauli apostoli praedicantis admonemur, qui ait: Benedicite, et nolite maledicere [Rom. XII, 14]. Et rursum: Neque maledici regnum Dei possidebunt [I Cor. VI, 10]. Deus ergo maledicere dicitur, et tamen maledicere homo prohibetur; quia quod homo agit malitia vindictae, Deus non facit nisi examine et virtute iustitiae. [Vet. VI.] Cum vero sancti viri maledictionis sententiam proferunt [24, q. 3, can. 12, Cum sancti], non ad hanc ex voto ultionis, sed [Ita fere omnes nostri Mss. Vet. Edit. et aliae, ex iustitia examinis. Secundus Rhem. habet: sed ex voto iustitiae ultionis, scilicet examine iustitiae.] ex iustitiae examine erumpunt. Intus enim subtile Dei iudicium aspiciunt, et mala foras exsurgentia, quia maledicto debeant ferire, cognoscunt; et eo in maledicto non peccant, quo ab interno iudicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecuniam Simonem, sententiam maledictionis intorsit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem [Act. VIII, 20]. Qui enim non ait, est; sed sit, non indicativo, sed optativo modo se haec dixisse signavit. Hinc Elias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos [IV Reg. I, 10]. Quorum utrorumque sententia quanta [Sic legitur in Corb. Germ., in omnibus Mss. et in Vet. Edit. Paris. et Basil. In aliis loco veritatis, habetur severitatis.] veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur, qua mente maledictionis sententia promitur. Cum enim [Unus Rhem. et duo Remig., cum enim maledicitur quis, et maledicentis innocentia permanet.] et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum qui maledicitur, usque ad interitum maledictio absorbet, ex utriusque partis fine colligitur, quia ab uno et intimo iudice in reum sententia sumpta iaculatur.
4 [3. ] Maledictio Iob ex rectitudine iudicis.---Igitur si subtiliter beati Iob verba pensamus, non est eius maledictio ex malitia delinquentis, sed ex rectitudine iudicis; non est ira commoti, sed doctrina tranquilli. Qui enim tam recta maledicens intulit, non perturbationis vitio succubuit, sed doctrinae magisterium impendit. Vidit quippe amicos cum clamore flere, vidit vestes scindere, vidit pulvere capita conspersisse, vidit consideratione suae percussionis obmutescere; et vir sanctus inspexit, quia hi qui prospera temporalia requirebant, ex comparatione mentis propriae eum temporali fractum adversitate crediderant. Perspexit quod transitoria afflictione percussum desperate non flerent, nisi ipsi desperatam mentem ab spe incolumitatis internae subtraherent; et dum erumpit foras in vocem doloris, vulneratis intus ostendit virtutem medicaminis, dicens:
5 Pereat dies in qua natus sum.
6 [Rec. VII.] [ 4. ] Maledicit diei mutabilitatis, ex intuitu aeternitatis.---Quid enim debet per diem nativitatis, nisi omne hoc tempus nostrae mortalitatis intelligi? quod quandiu nos in hac nostrae mutabilitatis corruptione retinet, aeternitatis nobis incommutabilitas non apparet. Qui igitur diem iam aeternitatis videt, aegre diem suae mortalitatis sustinet. Et notandum quia non ait, Pereat dies in qua conditus: sed, Pereat dies in qua natus sum. In die quippe iustitiae homo est conditus, sed iam in tempore culpae natus. Adam enim conditus, sed Cain primus natus est. Quid est ergo diei nativitatis maledicere, nisi aperte dicere: Dies mutabilitatis pereat, et lumen aeternitatis erumpat.
7 [Vet. VII.] [ 5. ] Tempus mutabilitatis nostrae aliquando penitus periturum. Dies qui hic ita optatur perire ut male sit, est apostata spiritus.---Sed quia perire duobus modis dicere solemus (aliter enim perire dicimus, quando aliquid optamus ut non sit; et aliter perire dicimus, quando optamus ut male sit), hoc, quod de hoc die subditur, Obscuret eum caligo, et involvatur amaritudine, liquido ostenditur quia dies iste non ita ut non sit, sed ita perire optatur, ut male sit. Involvi enim amaritudine non potest quod omni modo perditum non est penitus. Hoc autem tempus nostrae mutabilitatis non quandoque ita periturum, id est, transiturum est, ut male sit; sed ut penitus non sit, angelo in sacro eloquio attestante, qui ait: Per viventem in saecula, quia tempus iam non erit [Apoc. X, 6]. Nam etsi Propheta dicit, Erit tempus eorum in aeternum [Psal. LXXX, 16], quia per momenta tempus deficit, nomine temporis eorum defectum vocavit, ostendens quod [Ad fidem antiquiorum Mss. hic expunximus voculam fine, quae sic legitur in aliis Editis: Quod sine fine omnimodo defectu deficiunt, etc. In Uticensi olim legebatur, sine fine, sed vox fine expuncta est. Perseverat in Colb.] sine omnimodo defectu deficiunt hi qui a visionis intimae consolatione separantur. Quia ergo nostrae mortalitatis hoc tempus non ita ut male sit, sed ita perit ut non sit; quaerendum est quid sit quod non ita ut non sit, sed ita perire optatur ut male sit. Humana enim anima, seu angelicus spiritus ita immortalis est, ut mori possit; ita mortalis, ut mori non possit. Nam beate vivere, sive per vitium, sive per supplicium perdit. Essentialiter autem vivere, neque per vitium, neque per supplicium amittit. A qualitate enim vivendi deficit, sed omni modo subsistendi interitum nec moriens sentit. Ut ergo breviter dixerim, et immortaliter mortalis est, et mortaliter immortalis. [Rec. VIII.] Dum igitur dies ut pereat optatur, et paulo post involvendus amaritudine dicitur; quem credamus, quod vir sanctus diei nomine exprimere voluit, nisi apostatam spiritum, qui in vivendi essentia etiam moriendo subsistit? quem perditio vitae non subtrahit, quia in aeterno dolore positum, servando mors immortalis exstinguit: qui iam a beatitudinis gloria deiectus, adhuc optatur ut pereat, ut videlicet retrusus dignis suppliciis, etiam tentandi licentiam amittat.
8 [Vet. VIII, Rec. IX] . 6. Qua ratione dies, quave nox sit. Quid ei optetur, dum ut pereat optatur.---Is nimirum diem se exhibet, quia per prospera [Ita omnes Mss., non, per prospera incipit, ut est in Editis.] illicit; sed in noctis tenebras desinit, quia ad adversa perducit. Diem namque [Additum se ab Editoribus, expunximus, consentientibus Mss. nostris.] ostendebat, cum diceret, In quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii [Genes. III, 5]; sed noctem intulit, cum ad mortalitatis tenebras perduxit. Dies itaque est, illata promissio meliorum; sed nox est, exhibita ipsa experientia calamitatum. Antiquus hostis dies est per naturam bene conditus; sed nox est per meritum ad tenebras delapsus. Dies est, cum pollicendo bona, humanis aspectibus lucis se angelum simulat, Paulo attestante qui ait, Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis [II Cor. XI, 14], sed nox est, cum mentes consentientium erroris tenebris obscurat. Vir ergo sanctus in dolore proprio causam totius humani generis deflens, et nihil speciale omni modo [Antiq. Rem., in mortali vulnere. Colb., Germ., in speciali mortali: sed expuncta est vox, mortali.] in speciali vulnere cogitans, reducat ad animum originem culpae; et consideratione iustitiae, dolorem temperet poenae. Videat humanum genus unde quo cecidit, et dicat: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, Conceptus est homo. Ac si aperte dicat: Pereat spes ab apostata angelo illata, qui diem se simulans, ex promissione divinitatis emicuit; sed noctem se exhibens, lucem nobis nostrae immortalitas obscuravit. Pereat antiquus hostis, qui lucem promissionis ostendit, et peccati tenebras contulit; qui quasi diem se blandiendo innotuit, sed usque ad tenebrosam noctem ex impressa cordis caecitate perduxit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.58r bnf2061.107 csg206.186

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, PRAEFATIO. <<<     >>> II.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik