monumenta.ch > Gregorius Magnus >
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, I .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, PRAEFATIO. [Quae sequuntur praefationis titulo insignienda esse, ad mentem sancti Doctoris, probant quae legimus in fine cap. 4: Quia igitur utcunque quae in praefatione fuerant exquirenda, distinximus, verba iam historiae disserentes exsequamur.]

1 Scripturae littera aliquando sibi contradicit. Scripturae sensus ab humilibus assiduitate legendi penetratur.---Qui textum considerat, et sensum sacrae locutionis ignorat, non tam se eruditione instruit, quam ambiguitate confundit, quia nonnunquam sibi litterae verba contradicunt; sed dum a semetipsis per cotrarietatem [Corb. Germ., dissidunt.] dissident, lectorem ad intelligentiam veritatis mittunt. Quid enim est quod Salomon ait: [In duob. Rhem., duobus Remig., Compend., Val. Cl., melius est manducare et bibere, quam ire ad domum luctus.] Melius est comedere et bibere [Eccle. II, 24]; et non longe post subiicit: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii [Eccle. VII, 3]? Cur luctum convivio praetulit, qui prius esum potumque laudavit? Si enim per electionem bonum est comedere et bibere, procul dubio esse melius debet ad domum gaudii, quam ad domum lamenti properare. Hinc est quod iterum dicit: Laetare, iuvenis, in adolescentia tua [Eccle. XI, 9]. Et paulo post subiicit: Adolescentia enim et voluptas vana sunt [Ibid., 10]. Quid est hoc quod vel prius reprehendenda praecipit, vel post praecepta reprehendit, nisi quod ipsis litterae verbis innuit, ut qui difficultatem exterius patitur, veritatis intelligentiam consideret, quam sequatur? quae nimirum veritatis intelligentia cum per cordis humilitatem quaeritur, legendi assiduitate penetratur. Sicut enim ignotorum hominum facies cernimus, et corda nescimus, sed si familiari eis locutione coniungimur, usu colloquii eorum etiam cogitationes indagamus; ita cum in sacro eloquio sola historia aspicitur, nihil aliud quam facies videtur; sed si huic assiduo usu coniungimur, eius nimirum mentem quasi ex collocutionis familiaritate penetramus. Dum enim alia ex aliis colligimus, facile in eius verbis agnoscimus, aliud esse quod intimant, aliud quod sonant. Tanto autem quisque notitiae illius extraneus redditur, quanto in sola eius superficie ligatur.
2 Imprecationes Iob intelligi ad litteram sine absurditate nequeunt.---Ecce enim quod beatus Iob diei suo maledixisse describitur dicens: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo, si superficie tenus attenditur, quid his verbis reprehensibilius invenitur? Quis autem nesciat, diem in quo natus est nequaquam tunc stare potuisse? [Gilot., Vatic., Gussanv., a Mss. recedendo, hic habent motus. Melius, modus, ut etiam vetustae Ed. retinuerunt, quod statim patebit attendenti; nam dies est vere modus seu species temporis.] Modus quippe est temporis, ut statum non habeat mansionis. Quia enim per ventura tendit ad esse, semper ex praeteritis festinat non esse. Cur ergo vir tantus malediceret rei, quam nequaquam subsistere non ignoraret? Sed fortasse aliquis dicat, quod ex eo pondus virtutis eius aspicitur, quia tribulatione commotus, illi rei maledictum irrogat quae constat quod minime subsistat. Sed hoc citius perspecta ratio destruit, quia si subsistebat res cui malediceret, perniciosum maledictum intulit: si autem non subsistebat, otiosum. Quisquis vero eius spiritu plenus est, qui ait: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, rationem reddent de eo in die iudicii [Matth. XII, 36], ita otiosa admittere, sicut etiam perniciosa formidat. Cui adhuc sententiae adiungitur: Dies ille vertatur in tenebras, non requirat eum Deus desuper, et non sit in recordatione, et non [Editi, non illustretur. Huic lect. contradicunt omnes Mss. nostri.] illustret lumine: obscurent eum tenebrae et umbra mortis, occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. Noctem illam tenebrosus turbo possideat, [Hic insertum ab Editoribus, non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus, amputandum censuimus, Mss. omnes secuti.] sit nox illa solitaria, nec laude digna; exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae. Dies qui elapsus cursu temporis scitur, cur verti in tenebras dicitur? Et cum constaret quia non subsisteret, cur optatur ut eum umbra mortis obscuret [Locum hunc valde corruptum ex Mss. restituimus. Prius legebatur apud Coc. et in seq. Ed., quem diem caligo occupet, quem implicatio amaritudinis non involvit. Aut quam, etc. Particula non, addita contra Mss. omnium fidem, sensum evertit, aliunde satis apertum et obvium, sc.: Quae caligo occupare, aut quae amaritudo involvere potest diem qui iam elapsus est? Quemadmodum statim dicitur: Quis noctem tenebrosus turbo possidet, etc.]; vel quae caligo occupat, quae implicatio amaritudinis involvit; aut quis noctem tenebrosus turbo possidet, quam nullus status tenet? Aut quomodo optatur fieri solitaria, quae transeundo iam fuerat nulla? Aut lucem quomodo exspectat, quae et sensu caret, et in proprio statu non permanet? Quibus adhuc verbis subiicit:
3 Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii? Quare exceptus genibus? Cur lactatus uberibus? Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem.
4 Argumenti propositi confirmatio. Qui liberarentur homines ab originali peccato, ante institutum baptismum.---Nunquid si egressus ex utero statim periisset, retributionis meritum ex hac ipsa perditione conciperet? Nunquid aeterna requie abortivi perfruuntur? Quisquis enim regenerationis unda non solvitur, [Coc., Gilot., Vatic., Guss., reatus primi vinculis, optimo sensu. At ne huic lectioni adhaereamus obstat Mss. auctoritas. Cum iis quae proxime sequuntur conferendus Augustinus, epist. ad Dardanum nunc 187, c. 11.] reatu primi vinculi ligatus tenetur. Quod vero [De cons., dist. 4, c, 5, Quod autem] apud nos valet aqua baptismatis, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides, vel pro maioribus virtus sacrificii, vel pro his qui ex Abrahae stirpe prodierant, mysterium circumcisionis. Nam quia unusquisque cum primi parentis culpa concipitur, Propheta testatur, dicens: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum [Subiungitur in Ed. et in peccat. concepit me mater mea, non in Mss.] [Psal. L, 7]. Et quia is quem salutis unda non diluit, originalis culpae supplicia non amittit, aperte per semetipsam Veritas perhibet, dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non habebit vitam aeternam [Ioan. III, 5]. Quid est ergo quod in vulva se mortuum fuisse desiderat, et potuisse se quiescere eiusdem mortis beneficiis sperat, dum constet quod nequaquam eum requies vitae susciperet, si a reatu illum originalis culpae nequaquam divinae cognitionis sacramenta liberassent? Qui adhuc cum quibus quiescere potuisset, adiungit dicens: Cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines. Quis ignoret quod reges terrae ac consules eo a solitudine longe sunt, quo innumeris obsequentium cuncis constipantur? Vel quam difficile hi ad requiem tendunt, qui tam duris rationum multiplicium nexibus astringuntur? Scriptura attestante, quae ait: Iudicium durissimum [Revocavimus partic. in omissam in Ed.] in his qui praesunt fiet [Sap. VI, 6]. Unde in Evangelio Veritas dicit: Cui multum datum est, multum quaeretur ab eo [Luc. XII, 48]. Qui adhuc quos in eadem requie socios habuisset, insinuat dicens: Aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento. Rarum valde est ut qui aurum possident, ad requiem tendant, dum per semetipsam Veritas dicat: Difficile, qui pecunias habent, intrabunt in regnum coelorum [Matth. XIX, 24]. Nam qui hic multiplicandis divitiis inhiant, quae alterius vitae gaudia sperant? Quod tamen, ut Redemptor noster valde rarum, et ex solo divino miraculo evenire posse monstraret: Apud homines, inquit, hoc impossibile est, apud Deum autem possibilia omnia sunt. Quia igitur verba haec in superficie a ratione discordant, ipsa iam littera indicat, quod in eis sanctus vir iuxta litteram nihil dicat.
5 Nec David nec Ieremiae imprecationes ad litteram accipiendae.---Sed si prius in sacro eloquio alia maledicta discutimus, hoc quod beati Iob ore prolatum est, subtilius indagamus. Quid est enim, quod David, qui retribuentibus sibi mala non reddidit, cum Saul et Ionathas bello occumberent, Gelboe montibus maledicit, dicens: Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniat super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abiectus est [In Ed. Coc., Gilot., Vatic., Guss., inseritur, clypeus fortium; qua auctoritate, nos latet.] clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo [II Reg. I, 21]? [Rec. IV.] Quid est quod Ieremias, cum praedicationem suam cerneret audientium difficultate praepediri, maledicit dicens: Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus [Ierem. XX, 15]? Quid ergo montes Gelboe, Saul moriente deliquerunt, quatenus in eis nec ros nec pluvia caderet, et ab omni eos viriditatis germine sententiae sermo siccaret? Sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum, mors nostri Mediatoris exprimitur; non immerito per Gelboe montes superba Iudaeorum corda signantur, quae dum in huius mundi desideriis defluunt, in Christi, id est uncti, se morte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiae rore siccantur. De quibus et bene dicitur: Ut agri primitiarum esse non possint. Superbae quippe Hebraeorum mentes primitivos fructus non ferunt, quia in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta namque Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine Iudaeos, quos invenerit, suscipiet; et extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponet. De quibus nimirum reliquiis Isaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient [Isaiae X, 22, sec. LXX; [Rom. IX, 27]. Possunt tamen idcirco Gelboe montes ore prophetae maledici, ut dum fructus exarescente terra non oritur, possessores terrae sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam acciperent, qui apud se mortem regis suscipere iniquitate sua exigente meruissent. [Vet. IV.] Sed quid est quod a Propheta maledictionis sententiam vir ille suscepit, qui nativitatem illius patri nuntiavit? Hoc nimirum tanto intrinsecus maiori mysterio plenum est, quanto extrinsecus humana ratione vacuum. Nam si quid exterius rationabile fortasse sonuisset, nequaquam nos ad studium interioris intellectus accenderet. Eo ergo nobis plenius aliquid intus innuit, quo foris rationabile nihil ostendit. Si enim ex matris suae utero hoc in mundo propheta affligendus prodiit, nativitatis eius nuntius quid deliquit? Sed quid persona prophetae fluctuantis, nisi per poenae meritum veniens humani generis mutabilitas designatur? Et quid per patrem illius, nisi iste de quo nascimur mundus exprimitur? Et quis est ille vir qui nativitatem nostram patri annuntiat, nisi antiquus hostis, qui cum nos in cogitationibus fluctuare considerat, malorum mentes, qui ex auctoritate huius mundi praeeminent, ad persuasionem nostrae deceptionis instigat; cumque nos agere infirma conspexerit, ea quasi fortia favoribus extollit, [Ita in omnibus pene Mss., nimirum in Corb. Germ., duob. Rhem., duob. Remig., in omnibus Norman., duob. Compend., S. Alb., Longi P., Val. Cl., in uno Vindocin. Ex Remig. unus et alter Vindoc. habent, et quasi natus masculus loquitur. In nullo autem legitur ut in aliis editis: et quod sit natus masculus loquitur. Vetus Edit. Paris. habet, et quasi nato masculo loquitur. Vet. Basil., et quasi natis masculis loquitur.] et quasi natos masculos loquitur, cum corruptores veritatis per mendacium nos exstitisse gratulatur? Patri ergo masculum natum denuntiat, quando huic mundo eum, quem persuaserit, factum innocentiae corruptorem demonstrat. Nam cum cuilibet peccanti ac superbienti dicitur, Fecisti sicut vir, quid aliud quam natus masculus in mundo perhibetur? Iure itaque vir, qui masculum natum nuntiat, maledicitur, quia ipso eius nuntio reprobum gaudium nostri corruptoris indicatur. His ergo Scripturae sacrae maledictionibus discimus quid apud beatum Iob in voce maledictionis inquiramus, ne quem Deus post vulnera et [In Editis et nonnullis Mss., et verbera. Legendum cum Mss. Corb. Germ. et Germ., et verba; suadent haec proxime seq. inter vulnera corporis, inter verba male suadentis uxoris. Possunt etiam amicorum verba et probra hic notari.] verba remunerat, lector verba eius redarguere non intelligens praesumat. Quia igitur utcunque haec quae in praefatione fuerant exquirenda distinximus, verba iam historiae disserentes exsequamur.
Gregorius Magnus HOME

bke20.56v bnf2061.103 csg206.181

>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, I .
monumenta.ch > Gregorius Magnus >

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik