2 | [70. ] Qui vitia ad virtutis usum possunt famulari.---Si enim cor veraciter dolet, linguam contra nos vitia non habent. Nam cum plene vita rectitudinis quaeritur, supervacua suggestio pravitatis obturatur. Saepe autem si forti nos studio contra vitiorum incentiva stringimus, ipsa etiam vitia ad usum virtutis immutamus. Nonnullos namque ira possidet: sed hanc, dum rationi subiiciunt, in sancti zeli ministerium vertunt. Nonnullos superbia erigit; sed dum divinae formidini animum inclinant, hanc ad defensionem iustitiae in vocem liberae auctoritatis immutant. Nonnullos fortitudo carnis illecebrat; sed dum exercendis piis operibus corpus subdunt, unde iniquitatis stimulum passi sunt, inde pietatis lucra mercantur. Unde et bene isdem beatus Iob post multa certamina hostiam pro amicis immolat. Quos enim per contentionem diu hostes pertulit, quandoque per sacrificium cives reddit; quia dum vitiosas quasque cogitationes subigendo in virtutes vertimus, tentationum adversa studia per intentionis hostiam, quasi ad amica corda permutamus. Haec nos in tribus voluminibus tripliciter disseruisse sufficiat. In ipso namque operis huius exordio velut in molem nasciturae arboris, linguae radicem fiximus, ut expositionis ramos postmodum, prout singula expetunt loca, producamus. |