2 | [66. ] Foedus adversum nos ineunt.---Vitia quippe sibi sub virtutum praetextu condicunt, quia sunt quaedam quae adversum nos inter se quadam convenientia coniunguntur, sicut superbia et ira, remissio et timor. Vicina namque est ira superbiae, remissio timori. Condicendo ergo veniunt, quae contra nos sibi ex quadam pravitatis cognatione sociantur. [Vet. XXV.] Sed si aerumnam nostrae captivitatis agnoscimus, si ex amore aeternae patriae in intimis dolemus, vitia, quae male laetis surrepunt, bene tristibus praevalere non possunt. Unde et bene subditur: |