monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXXII. <<<     >>> XXXIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, CAPUT XXXIII. [Rec. XIX].

1 VERS. 10.---Locuta es quasi una ex [Nonnulli Cod., ex insipientibus mulieribus.] stultis mulieribus. Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus?
2 [64. ] Contra aspera aut blanda quomodo resistendum.---Dignum quippe est ut sancta mens spiritali correptione comprimat, quidquid apud se carnale insolenter immurmurat; ne caro aut loquens aspera, ad impatientiam illam pertrahat, aut loquens blanda, ad libidinis fluxa dissolvat. Censura igitur virilis, illicitae cogitationis suggestionem redarguens, dissolutam turpitudinis mollitiem reprimat, dicens: Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Et rursum consideratio munerum cogitationis asperae impatientiam refrenet, dicens: Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Quisquis autem subigere vitia appetit, et ad aeterna internae retributionis culmina, verae intentionis gressibus tendit, quo magis vallari se vitiorum bello undique conspicit, eo se virtutum armis robustius accingit; et tanto minus iacula metuit, quanto contra haec venientia fortiter pectus munit.
3 [65. ] Vitia se sub virtutum specie tegunt.---Sed plerumque dum contra hoc tentationum bellum fulciri magnis virtutibus nitimur, quaedam se nobis vitia sub specie virtutum tegunt, et quasi blanda ad nos facie veniunt; sed cuius adversitatis sint, discussa sentiuntur. Unde et amici beati Iob quasi pro consolatione conveniunt, sed in contumelias erumpunt; quia insidiantia vitia virtutum faciem sumunt, sed hostili invectione nos feriunt. Nam saepe immoderata ira, iustitia; et saepe dissoluta remissio, misericordia vult videri. Saepe incautus timor humilitas; saepe effrenata superbia appetit libertas apparere. Ad consolandum ergo amici veniunt, sed ad increpationis verba dilabuntur; quia nimirum vitia virtutum specie palliata, blanda quidem superficie inchoant, sed aspera nos contrarietate perturbant. Bene autem dicitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.55v bnf2061.100 csg206.177

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik