2 | [62. ] Uxor Iob male suadens, est carnalis cogitatio.---Uxor quippe male suadens est carnalis cogitatio mentem lacessens. Saepe etenim, ut dictum est, et foris flagellis atterimur, et intus carnali suggestione fatigamur. Hinc est enim quod Ieremias deplorat, dicens: Foris interficit gladius, et domi mors similis est . Foris enim gladius interficit, cum nos exterius feriens vindicta configit. Sed domi mors similis est, quia et flagella quidem sustinet, et tamen intus conscientia a tentationis sordibus munda non est. Hinc David ait: Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini affligens eos . Qui enim in corde suo aura tentationis rapitur, quasi ante venti faciem pulvis elevatur. Et cum inter haec divina districtio percutit, quid aliud quam angelus Domini affligit? |
3 | [63. ] Tentationem aliter electi, aliter reprobi excipiunt.---Sed haec aliter aguntur a reprobis, aliter ab electis. Illorum namque corda ita tentantur, ut consentiant. Istorum vero, tentationes quidem suscipiunt, sed repugnant. Illorum mens delectabiliter capitur; et si ad tempus quod male suggeritur displicet, sed postmodum per deliberationem libet. Isti vero sic tentationum iacula excipiunt, ut semper resistendo fatigentur; et si quando usque ad delectationem tentata mens rapitur, ipsam tamen citius subreptionem suae delectationis erubescunt, et forti censura redarguunt quidquid intra se exsurgere carnale deprehendunt. Unde et bene mox subiungitur: |