1 | IBID.---Nemo loquebatur ei verbum. |
2 | [53. ] Quandoque silere coguntur haeretici.---Nonnunquam tamen cum per torporem [Ita omnes Mss. Prius legebatur in Editis etiam vetustioribus, per torporem inertiae, fid. corda.] inertia fidelium corda considerant, erroris semina spargere loquendo non cessant. Cum vero mentes bonorum vident alta sapere, ad patriam reditum quaerere, de aerumna huius exsilii strenue dolere, circumspectione sollicita linguam frenant, quia vident quod contra corda dolentium incassum loquentes citius obmutescant. Unde et recte cum diceretur: Nemo loquebatur ei verbum, mox causa silentii subinfertur, cum dicitur: |