Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, CAPUT XXV .
1 | IBID.---Scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in coelum. |
2 | [48. ] Multas in partes scinduntur.---Sicut vestimenta Ecclesiae cunctos fideles accipimus; unde et per prophetam dicitur: Omnibus his velut ornamento vestieris; ita haereticorum vestes sunt omnes, qui eis concorditer inhaerentes, illorum erroribus involvuntur. Habent vero haeretici hoc proprium, quod in eo gradu in quo de Ecclesia exeunt, diu stare non possunt; sed ad deteriora quotidie ruunt, et sentiendo peiora, in multis se partibus scindunt, atque a semetipsis plerumque longius confusionis suae altercatione dividuntur. Quia ergo hos quos suae perfidiae adiungunt, adhuc in multa divisione dilaniant, dicatur recte quod amici qui veniunt vestes rumpant. Ruptis autem vestibus corpus ostenditur, quia saepe scissis sequacibus, malitia eorum cogitationis aperitur; ut discordia dolos patefaciat, quos gravis prius concordiae culpa claudebat. |
3 | [49. ] Terrena de verbis coelestibus sapiunt.---Pulverem vero in coelum super capita spargunt. Quid per pulverem, nisi terrena intelligentia? quid per caput, nisi hoc, quod principale nostrum est, mens videlicet, designatur? Quid per coelum, nisi praeceptum supernae locutionis exprimitur? Pulverem ergo super caput in coelum spargere, est saeculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis coelestibus terrena sentire. Divina autem verba plus discutiunt plerumque, quam capiunt. Super capita igitur pulvorem spargunt, quia in praeceptis Dei per terrenam intelligentiam ultra suarum mentium vires enituntur. |