2 | [47. ] Non cognoscunt Ecclesiam. Cur.---Haeretici quique cum sanctae Ecclesiae facta considerant, oculos levant, quia videlicet ipsi in imo positi sunt, et cum eius opera respiciunt, in alto sunt sita quae cernunt; sed tamen hanc in dolore positam non cognoscunt. Ipsa quippe appetit hic mala recipere, ut possit ad aeternae remunerationis praemium purgata pervenire. Plerumque prospera metuit, et disciplina eruditionis hilarescit. Haeretici igitur, quia pro magno praesentia appetunt, eam in vulneribus positam non cognoscunt. Hoc namque quod in illa cernunt, in suorum cordium cognitione non relegunt. Cum ergo haec et adversitatibus proficit, ipsi suo stupori inhaerent: quia per experimentum ignorant quae vident. |