monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XIX. <<<     >>> XXI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, CAPUT XX.

1 VERS. 9.---Dixit autem illi uxor sua: Adhuc permanens in simplicitate tua? Benedic Deo et morere.
2 [36. ] Uxor Iob male suadens, figura est carnalium in Ecclesiae sinu positorum.---Cuius enim speciem male suadens mulier tenuit, nisi quorumlibet carnalium in Ecclesiae sinu positorum, qui quo verbis professae fidei intus sunt, eo bonos incorrectis suis moribus peius premunt. Nam minus fortasse nocuissent, si non eos sancta Ecclesia introrsus admittens usque ad fidei cubile reciperet, quos dum per professam fidem recipit, sibi procul dubio pene inevitabiles facit. Hinc est, quod premente turba, una Redemptorem nostrum mulier tetigit; unde et isdem Redemptor noster protinus dicit: Quis me tetigit? Cui cum discipuli responderent: Turbae te [Ed., turbae te premunt.] comprimunt et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? illico adiunxit: Tetigit me aliquis, nam et ego novi virtutem de me exisse [Luc. VIII, 44, 45, 46].
3 [Vet. XX.] 37. Hi premunt Christum, non tangunt.---Multi ergo Dominum comprimunt, et una tangit, quia carnales quique in Ecclesia eum premunt, a quo longe sunt; et soli tangunt qui huic veraciter humiles adiunguntur. Turba igitur premit, quia multitudo carnalium quo intus admittitur, gravius toleratur. Premit, et non tangit, quia et importuna est per praesentiam, et absens per vitam. Nonnunquam enim pravis nos sermonibus, nonnunquam vero solis perversis moribus insequuntur. Suadent namque aliquando quae tenent; aliquando vero etsi non suadent, praebere tamen iniquitatis exempla non cessant. Qui igitur ad mala nos vel verbis vel exemplis illiciunt, profecto persecutores nostri sunt a quibus tentationum certamina sumimus, quae saltem in corde vincamus.
4 [38. ] Prava interdum metu, aliquando audacia suadent.---Sciendum vero est, quia carnales in Ecclesia aliquando metu, aliquando vero audacia suadere perversa contendunt; cumque ipsi vel pusillanimitate vel elatione deficiunt, haec iustorum cordibus infundere quasi ex dilectione moliuntur. Carnalem videlicet mentem Petrus ante Redemptoris mortem resurrectionemque retinebat; carnali mente Sarviae filius duci suo David adiunctus inhaeserat; sed tamen unus formidine, alter elatione peccabat. Ille quippe magistri mortem audiens dixit: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc [Matth. XVI, 22, 23]; hic vero iniurias ducis non ferens, ait: Nunquid pro his verbis non occidetur Semei, [Mss. plur., maledixit Christum Domini.] qui maledixit Christo Domini? [II Reg. XIX, 21, 22.] Sed illi mox dicitur: Redi post me, Satana; et hic cum germano audivit protinus: Quid mihi et vobis, filii Sarviae, cur efficimini mihi hodie in Satan? Male itaque suadentes, angeli apostatae appellatione censentur, qui blandis verbis ad illicita quasi diligentes trahunt. Valde vero deteriores sunt, qui huic culpae non formidine, sed elatione succumbunt: quorum specialiter beati Iob uxor figuram tenuit, quae marito suadere superba tentavit, dicens: Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. Simplicitatem in marito redarguit, quod transitura cuncta despiciens, puro corde sola aeterna concupiscit. Ac si dicat: Quid simpliciter aeterna appetis, et sub malis praesentibus aequanimiter ingemiscis? Excedens, aeterna despice, et mala praesentia vel moriens evade. [Vet. XVI.] Sed electi quique cum prava intus a carnalibus tolerant, [Ita Corb., duo Rhem. et duo Remig. Unus Remig. cum Val. Cl., quantam ex se formam rectitud. Turon. et unus Compend., quantae in se formam rectitud. Editi, quantam se formam; vel quantam ex se formam rect.] quantae se formam rectitudinis ostendant, discamus ex verbis vulnerati et incolumis, sedentis et erecti, qui ait:
Gregorius Magnus HOME

bke20.49v bnf2061.86 csg206.158

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik