monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XVI. <<<     >>> XVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, CAPUT XVII [Vet. XIV].

1 VERS. 7.---Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem.
2 [32. ] Christus ab exordio mundi in suis percussus.---Nullus in hanc vitam electorum venit, qui non huius hostis adversa sustinuit. Membra autem nostri Redemptoris exstiterunt, etiam qui ab ipso mundi exordio, dum pie vivunt, crudelia passi sunt. An non huius membrum Abel se esse perhibuit, qui eius mortem, de quo scriptum est, Sicut agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum [Isai. LIII, 7], non solum placens in sacrificio, sed etiam moriens tacendo signavit? Ab ipso itaque mundi exordio Redemptoris nostri corpus expugnare conatus est. A planta ergo pedis usque ad verticem vulnus intulit, [Ita Mss. Corb., Germ., Colb., Reg. Alii, quos Excusi sequuntur, quia prius ab. In Utic., quia puris, et quia primus.] quia a puris hominibus inchoans, usque ad ipsum caput Ecclesiae saeviendo pervenit. Bene autem dicitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.49r bnf2061.84 csg206.155

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik