2 | [26. ] Christus pro se frustra, pro nobis non frustra afflictus.---Si beatus Iob Redemptoris nostri in passione positi speciem tenet, quomodo ad Satan a Domino dicitur: Commovisti me adversus eum? Mediator quidem Dei et hominum, homo Christus Iesus, ut culpas nostrae transgressionis exstingueret, venit mortalitatis nostrae flagella tolerare; sed quia unius cum Patre eiusdemque naturae est, quomodo per Satan motum se adversus eum Pater asserit, cum constet quod Patris Filiique concordiam nulla potestatis inaequalitas, nulla voluntatis diversitas interrumpat? Sed tamen isdem, qui Patri aequalis est per divinitatem, venit propter nos ad flagella per carnem. Quae nimirum flagella non susciperet, nisi formam damnati hominis redimendo sumpsisset. Et nisi primus homo delinqueret, secundus ad passionis probra minime veniret. Cum ergo primus homo per Satan a Domino motus est, tunc est Dominus in homine secundo commotus. Satan itaque ad huius afflictionem, Dominum tunc commovit, quando in paradiso primum hominem a iustitiae culmine inobedientiae culpa prostravit. Nisi enim Adam primum per voluntarium vitium in animae mortem traxisset, Adam secundus sine vitio in carnis mortem voluntariam non veniret. Bene ergo ei etiam de Redemptore nostro dicitur: Commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra. Ac si apertius dicatur: Dum iste non sua, sed illius causa moritur, tunc me in huius afflictionem commovisti, cum illum a me callida persuasione traxisti. De quo et bene additur, frustra. Frustra quippe afflictus est, qui et culpae ultione pressus est, et culpae contagio inquinatus non est. Frustra afflictus est, qui incarnatus, propria admissa non habuit, et tamen poenam carnalium sine culpa suscepit. Hinc est enim quod per Prophetam loquitur, dicens: Quae non rapui, tunc exsolvebam . Alius namque ad paradisum conditus, divinae potentiae similitudinem superbe rapere voluit, sed tamen culpam huius superbiae sine culpa Mediator exsolvit. Hinc est quod Patri quidam sapiens dicit: Cum sis iustus, iuste omnia disponis, eum quoque qui non debet puniri condemnas . |
3 | [27. ] Qui Deus Christum innocentem poenis affecit.---Sed pensandum est quomodo iustus sit, et omnia iuste disponat, si eum, qui non debet puniri condemnat. Mediator etenim noster puniri pro semetipso non debuit, quia nullum culpae contagium perpetravit. Sed si ipse indebitam non susciperet, nunquam nos a debita morte liberaret. Pater ergo cum iustus sit, iustum puniens, omnia iuste disponit; quia per hoc cuncta iustificat, quod eum qui sine peccato est, pro peccatoribus damnat; ut eo electa omnia ad culmen iustitiae surgerent; quo is qui est super omnia damna iniustitiae nostrae sustineret. Quod ergo illic damnatus cum non debeat dicitur, hoc hic afflictus frustra memoratur. Qui tamen iuxta semetipsum frustra afflictus est, iuxta vero nostra acta non frustra . Rubigo quippe vitii purgari non potuit, nisi igne tormenti. Venit itaque sine vitio, qui se subiiceret sponte tormento; ut debita nostrae iniquitati supplicia eo reos suos iuste amitterent, quo hunc a semetipsis liberum iniuste tenuissent. Frustra ergo et non frustra afflictus est, qui in se quidem admissa non habuit, sed cruore proprio reatus nostri maculam tersit. |