monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XI . <<<     >>> XIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, CAPUT XII [Rec. X].

1 VERS. 12.---Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum; et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in coelum.
2 [20. ] Consolaturus afflictum debet moerere. At modum dolori ponat.---Quia percussi speciem plaga mutaverat, amici plorantes exclamant, vestes scindunt, capita pulvere aspergunt; ut cum mutatum eum, ad quem venerant, cernerent, ipsam etiam consolatorum speciem spontaneus dolor immutaret. Ordo quippe consolationis est, ut cum volumus afflictum quempiam a moerore suspendere, studeamus prius moerendo eius luctui concordare. Dolentem namque non potest consolari, qui non concordat eius dolori, quia eo ipso, quo a moerentis afflictione discrepat, minus ab illo recipitur, [Antiq. Rhem., secundus Remig., Corb., Germ., Norman., Val. Cl., Turon., cui mentis qualitate separatur.] a quo mentis qualitate separatur. Emolliri itaque prius debet animus, ut afflicto congruat, congruens inhaereat, inhaerens trahat. Neque enim ferrum ferro coniungitur, si non utrumque exustione ignis liquetur; et durum molli non adhaeret nisi prius duritia eius temperata mollescat, ut quasi hoc ipsum fiat, quod curatur ut teneat. Sic nec iacentes erigimus, nisi a rigore nostri status inclinemur, quia dum rectitudo stantis [Plurimi mss. cum Corb., Germ. et vet. Edit. Paris. et Basil., a iacente discrepat.] a iacentis situ discrepat, eum, cui condescendere negligit, nequaquam levat. Amici igitur beati Iob ut afflictum a dolore suspenderent, curaverunt necessario simul dolere; et cum vulneratum illius corpus viderent, studuerunt ipsi vestes scindere; et cum immutatum conspicerent, studuerunt pulvere capita foedare; quatenus afflictus vir tanto facilius eorum verba reciperet, quanto in eis suum aliquid de afflictione cognovisset.
3 [Vet. IX.] [ 21. ]Sed inter haec sciendum est quia is qui afflictum consolari desiderat, mensuram necesse est dolori quem suscipit ponat, ne non solum dolentem non mulceat, sed intemperate dolens, afflicti animum ad pondus desperationis premat. Sic enim dolor noster moerentium dolori iungendus est, ut per temperamentum sublevet, non autem per augmentum gravet. Unde fortasse colligendum est quod amici beati Iob plusquam necesse fuerat, in consolatione doluerunt, qui dum percussionem cernunt, sed percussi mentem nesciunt, ita in immensum luctum versi sunt, ac si percussus vir tantae fortitudinis, in plaga corporis, etiam a corde cecidisset. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.46r bnf2061.77 csg206.146

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik