1 | VERS. 11.---Igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo: Eliphaz Themanites, Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim sibi, ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. |
2 | [19. ] Amicorum Iob recta intentio indiscretione fuscatur.---Qui ex condicto ad afflicti consolationem veniunt, et inter se et erga percussum quantae chariratis fuerint, demonstrantur. Quamvis et per hoc, quod Scriptura eos tanti viri amicos fuisse testatur, quia boni studii et rectae fuerint intentionis ostenditur; sed tamen haec ipsa illorum intentio, eis ad verba prorumpentibus, ante districti iudicis oculos, suborta indiscretione, fuscatur. Sequitur: |