monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, IX . <<<     >>> XI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, CAPUT X [Rec. VIII].

1 IBID.---In omnibus his non peccavit Iob labiis suis.
2 [17. ] Iob non peccavit labiis, quia nec iniusta dixit, nec iusta reticuit.---Duobus modis labiis delinquimus, cum aut iniusta dicimus, aut iusta reticemus. Nam si aliquando et tacere culpa non esset, propheta non diceret: Vae mihi, quia tacui [Isai. VI, 5]. Beatus igitur Iob in cunctis quae egit, labiis suis minime peccavit, quia nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Nec loquens ergo, nec tacens deliquit, qui et flagellanti patri gratias reddidit, et male suadenti coniugi doctrinae sapientiam ministravit. Quia enim scivit quid deberet Deo, quid proximo, scilicet patientiam conditori, sapientiam coniugi, idcirco et hanc redarguendo docuit, et illum gratias agendo laudavit. Quis autem nostrum, si unum quodlibet vulnus tantae huius percussionis acciperet, non mox ab intimis prostratus iaceret? Ecce stratus foris vulneribus carnis, erectus intrinsecus munimine permanet mentis; et sub semetipso omne iaculum transvolare conspicit, quod in se exterius districta manu saeviens hostis figit, vigilanter deprehendit iacula, modo vulneribus contra se a facie, modo verbis quasi ex latere intorta. Et bellator noster circumvallantium certaminum fervore deprehensus, ubique patientiae suae clypeum opponit; undique venientibus spiculis obviat, et per cuncta virtutum latera circumspectam contra irruentia vulnera [Ita Corb., Germ. et omnes nostri Mss., non mentem roborat, ut in plerisque Editis legitur.] mentem rotat.
3 [Vet. VIII.] [ 18. ] Tentatur per amicos.---Sed antiquus hostis quo valentius vincitur, eo adhuc ad insidias ardentius instigatur. Nam quia uxor increpata reticuit, protinus alios qui [Ant. Rhem., qui increpandi contumelias suggererent. Secundus Rhem. et secundus Remig., qui increpando contumelias suggererent. Primus Remig., qui ad increpandum contumeliis surgerent. Germ., ad increpandi contumelias surgerent. Corb., Germ., secundis curis, sed, uti videtur, ab eadem manu, increpando, non male.] increpandi ad contumelias surgerent, excitavit. Sicut enim damna rerum studuit crebrius nuntiando percutere; ita nunc robustum pectus satagit verborum contumeliis saepius feriendo penetrare. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.45v bnf2061.76 csg206.145

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik