Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, CAPUT VIII .
1 | VERS. 9.---Dixit autem illi uxor sua: Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. |
2 | [12. ] Tentat diabolus stantes aut tribulationibus frangere, aut persuasionibus mollire. Quaerit mulierem quasi scalam, qua in cor Iob ascendat: sed frustra.---Antiquus hostis humanum genus duobus modis tentare consuevit; ut videlicet corda stantium aut tribulationibus frangat, aut persuasionibus molliat. In utrisque ergo contra beatum Iob se vehementer exercuit. Nam prius patrifamilias intulit damna rerum, orbavit patrem morte filiorum, percussit incolumem putredine vulnerum. Sed quia putrescentem foras, sanum adhuc interius stare conspexit; et quem exterius nudum reddidit, hunc interius ditiorem fieri per exhibitam laudem conditoris invidit; callide cogitans pensat quod contra se athleta Dei unde premitur, inde sublevatur, victusque ad subtilia tentandi argumenta convertitur. [Vet. V.] Nam antiquae artis insidias repetit; et quia scit quomodo Adam decipi soleat, ad Evam recurrit. Beatum enim Iob inter tot rerum damna, inter tot percussionum vulnera, quasi in quadam virtutum arce stare invictum vidit. In alto quippe mentem fixerat; et idcirco hanc hostiles insidiae irrumpere non valebant. Quaeritur ergo ab adversario in hanc arcem munitissimam quibus gradibus ascendatur. Vicina est autem viro mulier atque subiuncta. Cor igitur mulieris tenuit, et quasi scalam, qua ad cor viri ascendere potuisset invenit. Occupavit animum coniugis, scalam mariti. Sed nihil hac arte praevaluit, quia sanctus vir subiectam sibi mulierem, et non praepositam attendit; et recta loquens docuit, quam serpens, ut perversa loqueretur, instigavit. Dignum quippe erat ut fluxam mentem virilis censura restringeret, cum profecto et de ipso primo lapsu humani generis nosset quod docere mulier recta nesciret. Unde bene et per Paulum dicitur: Docere autem mulieri non permitto ; quia nimirum aliquando cum docuit, a sapientiae aeternitate separavit. Antiquus itaque hostis ab Adam in sterquilinio perdidit, qui Adam in paradiso superavit; atque adiutricem suam mulierem dum ad verba malae persuasionis accendit, ad doctrinam sanctae eruditionis misit; et quae excitata fuerat ut perderet, erudita est ne periret. Sic sic a nostris viris fortibus hostis percutitur, ut sua ei etiam tela rapiantur. Unde enim se exaggerare aestimat dolorem vulneris, inde eis contra semetipsum suggerit arma virtutis. |
3 | [13. ] Ex verbis diabolus per eos qui nobis adhaerent, nos tentat.---Ex verbis autem male persuadentis coniugis vigilanter debemus aspicere quod antiquus adversarius non solum per semetipsum, sed per eos etiam qui nobis adhaerent, statum satagit nostrae mentis inclinare. Cum enim cor nostrum sua persuasione non subruit, ad hoc nimirum per linguas adhaerentium repit. Hinc enim scriptum est: A filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende . Hinc per prophetam dicitur: Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam . Hinc rursum scriptum est: Inimici hominis domestici eius . Callidus namque adversarius, cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit; et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus caeteris amantur; ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis eius gladius ad intimae rectitudinis munimina irrumpat. Post damna igitur rerum, post funera pignorum, post vulnera scissurasque membrorum, antiquus hostis linguam movit uxoris. |
4 | [14. ] In serie tentationum Iob quae artes inimici.---Et notandum quo tempore viri mentem studuit virulento sermone corrumpere. Verba enim post vulnera intulit, ut nimirum cum vis doloris ingravesceret, facile persuasionis suggestio perversa praevaleret. [Vet. VI.] Sed si ipsum subtiliter tentationis eius ordinem perpendimus, qua calliditate saeviat invenimus. Movit namque prius damna substantiae, quae et extra naturam profecto essent, et extra corpus. Subtraxit filios, quod iam quidem extra naturam non esset, sed tamen adhuc aliquatenus extra proprium corpus. Ad extremum percussit et corpus. Sed quia vulneribus carnis ad mentis vulnus pervenire non valuit, etiam coniunctae mulieris linguam quaesivit. Quia enim aperto certamine superari se doluit, de ore coniugis iaculum quasi de insidiis intorsit, quae profecto diceret: Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. Ecce tentando omnia abstulit, ecce tentando mulierem reliquit, et sancto viro callide cuncta diripuit; sed valde callidius adiutricem suam mulierem reservavit, quae dicat: Adhuc permanes in simplicitate tua? Verba sua Eva repetit. Nam quid est dicere: Simplicitatem desere, nisi: Obedientiam, vetitum comedendo, contemne? Et quid est dicere: Benedic Deo, et morere, nisi: Transcendendo praeceptum, ultra quam es conditus, vive? Sed Adam noster fortis in sterquilinio iacuit, qui in paradiso quondam debilis stetit. Nam illico ad male suadentis verba respondit, dicens: |