Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, CAPUT V .
1 | VERS. 6.---Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva. |
2 | [6. ] Manui adversarii Iob sic traditur, ut in adiutoris manu semper retineatur.---Ecce iterum permissionem verberis comitatur custodia protectionis, et electum suum divina dispensatio custodiendo deserit, deserendo custodit, alia illius prodit, alia protegit. Si enim totum Iob desereret in manu tanti adversarii, homo quid esset? In ipsa ergo iustitia permissionis miscetur quaedam libra pietatis, quatenus in uno eodemque certamine et servus humilis ex oppressione proficiat, et hostis superbiens ex permissione succumbat. Manui itaque adversarii sanctus vir traditur, sed tamen in intimis adiutoris sui manu retinetur. De illis quippe ovibus fuit, de quibus in Evangelio ipsa Veritas dicit: Non rapiet eas quisquam de manu mea ; et tamen expetenti hosti dicitur: Ecce in manu tua est. Isdem ergo in manu Dei, isdem in manu est diaboli. Nam dicens: In manu tua est; cum protinus adiungit: Verumtamen animam illius serva; patenter pius adiutor innotuit, quia tenuit quem concessit, et dando non dedit, quem adversarii sui iaculis eiiciens abscondit. |
3 | [Vet. III.] Satan id servare dicitur, in quod irrumpere non sinitur.---Quid est autem hoc, quod ad Satan dicitur: Animam illius serva? Quo enim pacto ille custodit, qui custodita semper irrumpere appetit? Sed servare Satan dicitur, irrumpere non audere, sicut e contrario Patrem in oratione postulamus, dicentes: Ne nos inducas in tentationem . Neque enim in tentationem Dominus inducit, qui semper a tentatione subditos misericorditer protegit: sed tamen in tentationem quasi eius inducere est, a tentationis nos illecebra non munire. Et tunc nos in tentationis laqueum non inducit, cum tentari nos ultra quam possumus non permittit. Sicut ergo Deus inducere nos in tentationem dicitur, si nos ab adversario induci patiatur; ita adversarius servare animam dicitur cum hanc tentando superare prohibetur. |
4 | VERS. 7.---Egressus igitur Satan a facie Domini. |
5 | Quomodo Satan a facie Domini exeat, ea iam quae superius sunt dicta, manifestant. Sequitur: |