2 | [5. ] Deus sinit diabolum contra sanctos bellum redintegrare, ut saepius victus obmutescat.---Antiquus hostis ex rebus exterioribus colligit, quod beato viro ad mentis crimen infligit. Pellem enim pro pelle dari asserit, quia saepe dum venire ictum contra faciem cernimus, manum palpebris opponimus, ut ab ictu oculos defendamus; et corpus vulneri obiicimus, ne in corpore teneriori vulneremur. Satan ergo haec consuete fieri sciens, dicit: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Ac si aperte dicat: Idcirco Iob tot extra se flagella aequanimiter patitur, quia pavet, ne ipse feriatur. Cura ergo carnis est, quod damno affectuum carnalium motus non est, quia dum sibimetipsi metuit, minus suorum percussiones sentit. Unde et mox eius carnem feriendam postulat, dicens: Mitte manum tuam, et tange os eius et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi . Superius dixerat: Tange cuncta quae possidet, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi . Nunc quasi prioris propositionis oblitus, fractus de aliis alia postulat. Quod tamen recte divina dispensatione permittitur, quatenus altercator impudens vel saepe victus obmutescat. Sequitur: |