2 | [3. ] Deus afflixit Iob frustra, quia in eo non punivit peccatum; et non frustra, quia auxit eius meritum.---Cum sit Deus iustus et verax, valde quaerendum est quomodo beatum Iob frustra afflixisse se indicat. Quia enim iustus est, frustra affligere non potuit; sed rursum quia verax est, aliter non potuit dixisse quam fecit. Ut ergo iusto et veraci utraque conveniant, quatenus et vera dicat, et iniusta non faciat; cognoscamus beatum Iob et iuxta aliquid frustra, et rursum iuxta aliquid non frustra percussum. Quia enim iustus et verax haec de semetipso asserit, ostendamus et verum exstitisse quod dixit, et rectum fuisse quod fecit. Necesse quippe erat, ut sanctus vir Deo soli sibique cognitus, quanta virtute polleret, ad imitandum cunctis innotesceret. Aperte namque aliis virtutis exempla non daret, si ipse sine tentatione remaneret. Actum ergo est ut et vires eius cunctis imitandas ipsa vis percussionis ostenderet, et flagella proderent quod in tranquillitate latuisset. Sed eisdem flagellis crevit virtus patientiae, atque ex dolore verberis aucta est gloria remunerationis. Ut ergo in dicto Domini veritas, rectitudo autem teneatur in facto, beatus Iob et non frustra percutitur, quia augetur meritum; et tamen frustra percutitur, quia nullum punitur admissum. Frustra enim percussus est, cui culpa nulla reciditur; et non frustra percussus est, cui virtutis meritum cumulatur. |
3 | [Vet. II.] [ 4. ] Commotus Deus qui intelligatur.---Sed quid est quod dicitur: Commovisti me adversus eum? Nunquid Satanae verbis Veritas accenditur, ut in subditorum suorum cruciatibus instigetur? Quis haec de Deo senserit, quae recto etiam homine indigna perpendit? Sed quia nos ferire nisi commoti nescimus, ipsa divina percussio commotio vocatur; et ad nostra verba divina voce descenditur, ut eius factum ab homine utcunque capiatur. Illa enim vis quae absque necessitate omnia creavit, et sine despectu omnibus praesidet, et sine labore cuncta sustentat, et sine occupatione regit, etiam sine commotione corrigit, sicque humanas mentes ad ea quae voluerit flagellis format, ut in diversitatis umbram a suae incommutabilitatis luce non transeat. Sequitur: |