monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, II.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, CAPUT I.

1 HISTORICUS SENSUS.---1. Beatus Iob ad mortem petitus in tentatione, ad vitam [Aliqui Mss., crevit ex vulnere.] crevit ex verbere; et antiquus hostis unde se bona eius aestimavit exstinguere, inde doluit multiplicasse. Sed quia in primo certamine se succubuisse considerat, ad alia se tentationum bella restaurat, et de sancto viro mala adhuc impudenter sperat; quia bona malus credere non potest, vel experta. Ea autem quae in prima eius percussione praemissa sunt, iterum subnectuntur, cum dicitur:
2 VERS. 1, 2, 3.---Factum est cum quadam die venissent filii Dei et assisterent coram Domino, venissetque Satan inter eos, et staret in conspectu eius, ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Et dixit Dominus ad Satan: Nunquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis super terram, homo simplex et rectus, timens Deum, et recedens a malo.
3 Infirmitas superbiae diaboli increpatur.---Haec quia latius supra disseruimus, melius silendo praeterimus: ne, dum saepius discussa repetimus, tardius ad indiscussa veniamus. Quamvis hoc, quod voce Domini ad Satan dicitur: Unde venis? nequaquam aestimo quod ei, ut prius, dicatur. Cum enim ab eo certamine in quo relaxatus fuerat victus redit; et unde venit requiritur, qui unde veniat scitur; quid aliud quam infirmitas superbiae eius increpatur? ac si ei aperte divina vox dicat: Ecce ab uno et in infirma carne posito homine vinceris, qui te contra me auctorem omnium erigere conaris. Unde mox Dominus cum beati Iob bona, sicut prius diceret, haec cum victoriae triumphis enumerans adiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke20.41v bnf2061.67 csg206.133

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik