Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT LVI.
1 | VERS. 22.---In omnibus his non peccavit Iob nec stultum aliquid contra Deum locutus est. |
2 | [88. ] De tentatione non murmuret.---Quia solerti cura custodire dolens animus debet, ne cum se intus tentatio stimulat, in verbis foras illicitae locutionis erumpat, ne de probatione murmuret, et ignis qui hunc velut aurum concremat, per excessum sermonis illiciti in paleae favillam vertat. |
3 | [Vet. XLI, Rec. XXVIII.] [ 89. ] Dona Dei aliquando utiliter subtrahuntur. Prophetiae Spiritus prophetis non adest semper.---Nihil vero obstat si hoc quod de virtutibus diximus, de his quae in ostensione virtutis dantur donis sancti Spiritus sentiamus. Alii namque prophetiae, alii genera linguarum, alii virtutes curationum dantur. Sed quia haec ipsa dona non semper in mente eodem modo sunt, liquido ostenditur quod ne se mens in praesumptione elevet, aliquando utiliter subtrahuntur. Nam si prophetiae spiritus prophetis semper adesset, nimirum Elisaeus propheta non diceret; Dimitte eam, anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit a me verbum . Si prophetiae spiritus prophetis semper adesset, inquisitus Amos propheta non diceret: Non sum propheta, ubi et subdidit: Neque filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros . Quomodo autem propheta non fuit, qui de futuris tot vera praedixit? Aut quomodo propheta fuit, si de se in praesenti vera denegavit? Sed quia eadem hora qua requisitus est prophetiae sibi spiritum deesse sensit, de semetipso testimonium veraciter intulit, dicens: Non sum propheta. Qui tamen secutus adiunxit: Et nunc audi verbum Domini. Haec dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris [Ibid. 16, 17]. Quibus prophetae verbis aperte ostenditur quia dum de se illa loqueretur, impletus est; et mox habere prophetandi spiritum meruit, quia se prophetam non esse humiliter agnovit. Et si prophetiae spiritus prophetis semper adesset, David regi de templi se constructione consulenti, nequaquam Nathan propheta concederet quod post paululum negaret . |
4 | [90. ] Spiritum habere permanentem Christi est privilegium. Qui dicatur et in discipulis mansurus.---Unde bene et in Evangelio scriptum est: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat . In cunctis namque fidelibus Spiritus venit, sed in solo Mediatore singulariter permanet, quia eius humanitatem nunquam deseruit, ex cuius divinitate procedit. In illo igitur manet, qui solus et omnia et semper potest. Nam fideles, qui hunc accipiunt, cum signorum dona habere semper, ut volunt, non possunt, hunc se accepisse quasi in transitus ostensione testantur. Sed cum rursum de eodem Spiritu Veritatis ore discipulis dicitur, Apud vos manebit, et in vobis erit , quid est quod divina voce Mediatoris signum haec eadem sancti Spiritus mansio declaratur, cum dicitur: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum? Si igitur iuxta magistri vocem et in discipulis manet, quomodo iam singulare signum erit quod in Mediatore permanet? Quod tamen citius cognoscimus, si dona eiusdem Spiritus discernamus. |
5 | [Vet. XLII, Rec. XXIX.] [ 91. ] Mansurus est in donis quibus sanctitas confertur, non in iis quibus haec pro aliorum utilitate declaratur.---Alia namque sunt dona illius, sine quibus ad vitam nequaquam pertingitur, alia quibus vitae sanctitas pro aliorum utilitate declaratur. Mansuetudo namque, humilitas, patientia, fides, spes, charitas, dona eius sunt, sed ea sine quibus ad vitam homines pervenire nequaquam possunt. Prophetiae autem, virtus curationum, genera linguarum, interpretatio sermonum, dona eius sunt, sed quae virtutis eius praesentiam pro correctione intuentium ostendunt. In his igitur donis sine quibus ad vitam perveniri non potest, sanctus Spiritus sive in praedicatoribus suis, sive in electis omnibus semper manet; in illis autem quibus per ostensionem illius non nostra vita servatur, sed aliorum quaeritur, nequaquam semper in praedicatoribus permanet, quia semper quidem eorum cordi ad bene vivendum praesidet, nec tamen per eos virtutum signa semper ostendit: sed aliquando se eis a signorum ostensionibus subtrahit, ut eo humilius virtutes eius habeantur, quo habitae teneri non possunt. |
6 | [92. ] Longe aliter ab his manet in Christo.---Mediator autem Dei et hominum homo Christus Iesus, in cunctis eum et semper et continue habet praesentem, quia et ex illo isdem Spiritus per substantiam profertur. Recte ergo et cum in sanctis praedicatoribus maneat, in Mediatore singulariter manere perhibetur, quia in istis per gratiam manet ad aliquid, in illo autem per substantiam manet ad cuncta. Sicut enim corpus nostrum sensum tantummodo tactus agnoscit, caput autem corporis usum simul omnium quinque sensuum possidet, ut videat, audiat, gustet, odoretur, et tangat; ita membra superni capitis in quibusdam virtutibus emicant, ipsum vero caput in cunctis virtutibus flagrat. Dissimiliter ergo Spiritus in illo manet, a quo per naturam nunquam recedit. Dona vero eius quibus ad vitam tenditur, sine periculo amitti non possunt; dona autem quibus vitae sanctitas demonstratur, plerumque, ut dictum est, sine dipendio subtrahuntur. Illa ergo pro nostra eruditione tenenda sunt, haec pro alienis provectibus exquirenda. In illis nos terreat formido, ne pereant; in istis vero ad tempus aliquando sublatis consoletur humilitas, quia ad elationem mentem fortasse sublevant. Cum igitur concessa nobis virtutum signa subtrahuntur, dicamus recte: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. Tunc enim vere ostendimus quia accepta recte tenuimus, cum profecto aequanimiter ad momentum sublata toleramus. |