1 | IBID.---Sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum. |
2 | [87. ] Tentato quid agendum.---In hoc, quod interna perturbatione concutimur, dignum est ut ad conditoris iudicium recurramus; ut inde cor nostrum adiutori suo maiores laudes exhibeat, unde pulsatum verius imbecillitatem suae infirmitatis pensat. Bene autem dicitur: |